← Psalms (31/150) → |
1. | (30:1) victori canticum David(30:2) in te Domine speravi non confundar in aeternum in iustitia tua salva me |
2. | (30:3) inclina ad me aurem tuam velociter libera me esto mihi in lapidem fortissimum et in domum munitam ut salves me |
3. | (30:4) quia petra mea et munitio mea tu es et propter nomen tuum dux meus eris et enutries me |
4. | (30:5) educes me de rete quod absconderunt mihi quia tu fortitudo mea es |
5. | (30:6) in manu tua commendabo spiritum meum redemisti me Domine Deus veritatis |
6. | (30:7) odisti custodientes vanitates frustra ego autem in Domino confisus sum |
7. | (30:8) exultabo et laetabor in misericordia tua quia vidisti adflictionem meam cognovisti tribulationes animae meae |
8. | (30:9) et non conclusisti me in manibus inimici posuisti in latitudine pedes meos |
9. | (30:10) miserere mei Domine quoniam tribulor caligavit in furore oculus meus anima mea et venter meus |
10. | (30:11) quia consumptae sunt in maerore vitae meae et anni mei in gemitu infirmata est in iniquitate fortitudo mea et ossa mea contabuerunt |
11. | (30:12) apud omnes hostes meos factus sum obprobrium et vicinis meis nimis et timor notis meis qui videbant me in plateis fugiebant me |
12. | (30:13) oblivioni traditus sum quasi mortuus a corde factus sum quasi vas perditum |
13. | (30:14) audivi enim obprobrium multorum congregationem in circuitu cum inirent consilium adversum me et ut auferrent animam meam cogitarent |
14. | (30:15) ego autem in te speravi Domine dixi Deus meus es tu |
15. | (30:16) in manu tua tempora mea libera me de manu inimicorum meorum et persequentium me |
16. | (30:17) ostende faciem tuam super servum tuum salva me in misericordia tua |
17. | (30:18) Domine ne confundar quia invocavi te confundantur impii taceant in inferno |
18. | (30:19) muta fiant labia mendacii quae loquuntur contra iustum vetera in superbia et despectione |
19. | (30:20) quam multa est bonitas tua quam abscondisti timentibus te operatus es sperantibus in te in conspectu filiorum hominum |
20. | (30:21) abscondes eos in protectione vultus tui a duritia viri abscondes eos in umbra a contradictione linguarum |
21. | (30:22) benedictus Dominus qui mirabilem fecit misericordiam suam mihi in civitate munita |
22. | (30:23) ego autem dixi in stupore meo proiectus sum de conspectu oculorum eius ergone audisti vocem deprecationis meae cum clamarem ad te |
23. | (30:24) diligite Dominum omnes sancti eius fideles servat Dominus et retribuet his qui satis operantur superbiam |
24. | (30:25) confortamini et roboretur cor vestrum omnes qui expectatis Dominum |
← Psalms (31/150) → |