← Psalms (30/150) → |
1. | (29:1) psalmus cantici pro dedicatione domus David(29:2) exaltabo te Domine quoniam salvasti me et non delectasti inimicos meos super me |
2. | (29:3) Domine Deus meus clamavi ad te et sanasti me |
3. | (29:4) Domine eduxisti de inferno animam meam vivificasti me ne descenderem in lacum |
4. | (29:5) cantate Domino sancti eius et confitemini memoriae sanctitatis eius |
5. | (29:6) quoniam ad momentum est ira eius et vita in repropitiatione eius ad vesperum commorabitur fletus et in matutino laus |
6. | (29:7) ego autem dixi in abundantia mea non commovebor in sempiternum |
7. | (29:8) Domine in voluntate tua posuisti monti meo fortitudinem abscondisti faciem tuam et factus sum conturbatus |
8. | (29:9) ad Dominum clamabo et Dominum deprecabor |
9. | (29:10) quae est utilitas in sanguine meo cum descendero in corruptionem numquid confitebitur tibi pulvis aut adnuntiabit veritatem tuam |
10. | (29:11) audi Domine et miserere mei Domine esto adiutor |
11. | (29:12) convertisti planctum meum in chorum mihi solvisti saccum meum et accinxisti me laetitia |
12. | (29:13) ut laudet te gloria et non taceat Domine Deus meus in sempiternum confitebor tibi |
← Psalms (30/150) → |