← Psalms (3/150) → |
1. | canticum David cum fugeret a facie Abessalon filii sui(3:2) Domine quare multiplicati sunt hostes mei multi consurgunt adversus me |
2. | (3:3) multi dicunt animae meae non est salus huic in Deo semper |
3. | (3:4) tu autem Domine clipeus circa me gloria mea et exaltans caput meum |
4. | (3:5) voce mea ad Dominum clamabo et exaudiet me de monte sancto suo semper |
5. | (3:6) ego dormivi et soporatus sum evigilavi quia Dominus sustentavit me |
6. | (3:7) non timebo milia populi quae circumdederunt me surge Domine salvum me fac Deus meus |
7. | (3:8) quia percussisti omnium inimicorum meorum maxillam dentes impiorum confregisti |
8. | (3:9) Domini est salus super populum tuum benedictio tua semper |
← Psalms (3/150) → |