← Psalms (27/150) → |
1. | (26:1) David Dominus lux mea et salutare meum quem timebo Dominus fortitudo vitae meae quem formidabo |
2. | (26:2) cum adpropinquarent mihi maligni ut comederent carnem meam hostes mei et inimici mei ipsi inpigerunt et ceciderunt |
3. | (26:3) si steterint adversus me castra non timebit cor meum si surrexerit contra me bellum in hoc ego confidam |
4. | (26:4) unum petivi a Domino hoc requiram ut habitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae ut videam pulchritudinem Domini et adtendam templum eius |
5. | (26:5) abscondet enim me in umbra sua in die pessima abscondet me in secreto tabernaculi sui |
6. | (26:6) in petra exaltabit me nunc quoque exaltabit caput meum super inimicos meos qui sunt in circuitu meo et immolabo in tabernaculo eius hostias iubili cantabo et psallam Domino |
7. | (26:7) audi Domine vocem meam invocantis miserere mei et exaudi me |
8. | (26:8) tibi dixit cor meum quaesivit vultus meus faciem tuam Domine et requiram |
9. | (26:9) ne abscondas faciem tuam a me ne declines in furore tuo a servo tuo auxilium meum fuisti ne derelinquas me et ne dimittas me Deus salvator meus |
10. | (26:10) pater enim meus et mater mea dereliquerunt me Dominus autem collegit me |
11. | (26:11) ostende mihi Domine viam tuam et deduc me in semita recta propter insidiatores meos |
12. | (26:12) ne tradas me Domine animae tribulantium me quoniam surrexerunt contra me testes falsi et apertum mendacium |
13. | (26:13) ego autem credo quod videam bona Domini in terra viventium |
14. | (26:14) expecta Dominum confortare et roboretur cor tuum et sustine Dominum |
← Psalms (27/150) → |