← Psalms (26/150) → |
1. | (25:1) David iudica me Deus quoniam ego in simplicitate mea ambulavi et in Domino confidens non deficiam |
2. | (25:2) proba me Domine et tempta me ure renes meos et cor meum |
3. | (25:3) quia misericordia tua in conspectu oculorum meorum est et ambulabo in veritate tua |
4. | (25:4) non sedi cum viris vanitatis et cum superbis non ingrediar |
5. | (25:5) odivi ecclesiam pessimorum et cum iniquis non sedebo |
6. | (25:6) lavabo in innocentia manus meas et circuibo altare tuum Domine |
7. | (25:7) ut clara voce praedicem laudem et narrem omnia mirabilia tua |
8. | (25:8) Domine dilexi habitaculum domus tuae et locum tabernaculi gloriae tuae |
9. | (25:9) ne auferas cum peccatoribus animam meam cum viris sanguinum vitam meam |
10. | (25:10) in quorum manibus scelus est et dextera eorum repleta est muneribus |
11. | (25:11) ego autem in simplicitate mea gradiar redime me et miserere mei |
12. | (25:12) pes meus stetit in recto in ecclesiis benedicam Domino |
← Psalms (26/150) → |