← Psalms (25/150) → |
1. | (24:1) David ad te Domine animam meam levabo |
2. | (24:2) Deus meus in te confisus sum ne confundar |
3. | (24:3) ne laetentur inimici mei sed et universi qui sperant in te non confundantur |
4. | (24:4) confundantur qui iniqua gerunt frustra vias tuas Domine ostende mihi semitas tuas doce me |
5. | (24:5) deduc me in veritate tua et doce me quia tu Deus salvator meus te expectavi tota die |
6. | (24:6) recordare miserationum tuarum Domine et misericordiarum tuarum quia ex sempiterno sunt |
7. | (24:7) peccatorum adulescentiae meae et scelerum meorum ne memineris secundum misericordiam tuam recordare mei propter bonitatem tuam Domine |
8. | (24:8) bonus et rectus Dominus propterea docebit peccatores in via |
9. | (24:9) deducet mansuetos in iudicio et docebit modestos viam suam |
10. | (24:10) omnes semitae Domini misericordia et veritas his qui custodiunt pactum eius et testificationem eius |
11. | (24:11) propter nomen tuum propitiare iniquitati meae quoniam grandis est |
12. | (24:12) quis est iste vir timens Dominum quem docebit in via quam elegerit |
13. | (24:13) anima eius in bono commorabitur et semen eius hereditabit terram |
14. | (24:14) secretum Domini timentibus eum et pactum suum ostendet eis |
15. | (24:15) oculi mei semper ad Dominum quia ipse educet de rete pedes meos |
16. | (24:16) respice in me et miserere mei quoniam solus et pauper sum ego |
17. | (24:17) tribulationes cordis mei multiplicatae sunt de angustiis meis educ me |
18. | (24:18) vide adflictionem meam et laborem meum et porta omnia peccata mea |
19. | (24:19) vide inimicos meos quia multiplicati sunt et odio iniquo oderunt me |
20. | (24:20) custodi animam meam et libera me non confundar quia speravi in te |
21. | (24:21) simplicitas et aequitas servabunt me quia expectavi te |
22. | (24:22) redime Deus Israhelem ex omnibus angustiis suis |
← Psalms (25/150) → |