← Psalms (22/150) → |
1. | (21:1) victori pro cervo matutino canticum(21:2) Deus Deus meus quare dereliquisti me longe a salute mea verba rugitus mei |
2. | (21:3) Deus meus clamabo per diem et non exaudies et nocte nec est silentium mihi |
3. | (21:4) et tu sancte habitator Laus Israhel |
4. | (21:5) in te confisi sunt patres nostri confisi sunt et salvasti eos |
5. | (21:6) ad te clamaverunt et salvati sunt in te confisi sunt et non sunt confusi |
6. | (21:7) ego autem sum vermis et non homo obprobrium hominum et dispectio plebis |
7. | (21:8) omnes videntes me subsannant me dimittunt labium movent caput |
8. | (21:9) confugit ad Dominum salvet eum liberet eum quoniam vult eum |
9. | (21:10) tu autem propugnator meus ex utero fiducia mea ab uberibus matris meae |
10. | (21:11) in te proiectus sum ex vulva de ventre matris meae Deus meus es tu |
11. | (21:12) ne longe fias a me quoniam tribulatio proxima est quoniam non est adiutor |
12. | (21:13) circumdederunt me vituli multi tauri pingues vallaverunt me |
13. | (21:14) aperuerunt super me os suum quasi leo capiens et rugiens |
14. | (21:15) sicut aqua effusus sum et separata sunt omnia ossa mea factum est cor meum sicut cera liquefacta in medio ventris mei |
15. | (21:16) aruit velut testa fortitudo mea et lingua mea adhesit palato meo et in pulverem mortis detraxisti me |
16. | (21:17) circumdederunt me venatores concilium pessimorum vallavit me vinxerunt manus meas et pedes meos |
17. | (21:18) numeravi omnia ossa mea quae ipsi respicientes viderunt in me |
18. | (21:19) diviserunt vestimenta mea sibi et super vestimentum meum miserunt sortem |
19. | (21:20) tu autem Domine ne longe fias fortitudo mea in auxilium meum festina |
20. | (21:21) erue a gladio animam meam de manu canis solitariam meam |
21. | (21:22) salva me ex ore leonis et de cornibus unicornium exaudi me |
22. | (21:23) narrabo nomen tuum fratribus meis in medio ecclesiae laudabo te |
23. | (21:24) qui timetis Dominum laudate eum omne semen Iacob glorificate eum |
24. | (21:25) et metuite eum universum semen Israhel quoniam non dispexit neque contempsit modestiam pauperis et non abscondit faciem suam ab eo et cum clamaret ad eum audivit |
25. | (21:26) apud te laus mea in ecclesia multa vota mea reddam in conspectu timentium eum |
26. | (21:27) comedent mites et saturabuntur laudabunt Dominum quaerentes eum vivet cor vestrum in sempiternum |
27. | (21:28) recordabuntur et convertentur ad Dominum omnes fines terrae et adorabunt coram eo universae cognationes gentium |
28. | (21:29) quia Domini est regnum et dominabitur gentibus |
29. | (21:30) comederunt et adoraverunt omnes pingues terrae ante faciem eius curvabunt genu universi qui descendunt in pulverem |
30. | (21:31) et anima eius ipsi vivet semen serviet ei |
31. | (21:32) narrabitur Domino in generatione venient et adnuntiabunt iustitias eius populo qui nascetur quas fecit |
← Psalms (22/150) → |