← Psalms (21/150) → |
1. | (20:1) victori canticum David(20:2) Domine in fortitudine tua laetabitur rex et in salutari tuo exultabit vehementer |
2. | (20:3) desiderium cordis eius dedisti ei et voluntate labiorum eius non fraudasti eum semper |
3. | (20:4) quoniam praevenies eum benedictionibus bonitatis pones in capite eius coronam de lapide pretioso |
4. | (20:5) vitam petivit te et dedisti ei longitudinem dierum in saeculum et in aeternum |
5. | (20:6) magna gloria eius in salutari tuo gloriam et decorem pones super eum |
6. | (20:7) pones enim eum benedictionem sempiternam et hilarabis eum laetitia apud vultum tuum |
7. | (20:8) quia rex confidet in Domino et in misericordia Excelsi non decipietur |
8. | (20:9) inveniet manus tua omnes inimicos tuos dextera tua inveniet odientes te |
9. | (20:10) pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui Dominus in furore suo praecipitabit eos et devorabit eos ignis |
10. | (20:11) fructum eorum de terra perdes et semen eorum de filiis hominum |
11. | (20:12) quoniam inclinaverunt super te malum cogitaverunt scelus quod non potuerunt |
12. | (20:13) quia pones eos umerum funes tuos firmabis contra facies eorum |
13. | (20:14) exaltare Domine in fortitudine tua cantabimus et psallemus fortitudines tuas |
← Psalms (21/150) → |