← Psalms (2/150) → |
1. | quare turbabuntur gentes et tribus meditabuntur inania |
2. | consurgent reges terrae et principes tractabunt pariter adversum Dominum et adversum christum eius |
3. | disrumpamus vincula eorum et proiciamus a nobis laqueos eorum |
4. | habitator caeli ridebit Dominus subsannabit eos |
5. | tunc loquetur ad eos in ira sua et in furore suo conturbabit eos |
6. | ego autem orditus sum regem meum super Sion montem sanctum suum adnuntiabo Dei praeceptum |
7. | Dominus dixit ad me filius meus es tu ego hodie genui te |
8. | postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae |
9. | pasces eos in virga ferrea ut vas figuli conteres eos |
10. | nunc ergo reges intellegite erudimini iudices terrae |
11. | servite Domino in timore et exultate in tremore |
12. | adorate pure ne forte irascatur et pereatis de via(2:13) cum exarserit post paululum furor eius beati omnes qui sperant in eum |
← Psalms (2/150) → |