← Psalms (19/150) → |
1. | (18:1) victori canticum David(18:2) caeli enarrant gloriam Dei et opus manus eius adnuntiat firmamentum |
2. | (18:3) dies diei eructat verbum et nox nocti indicat scientiam |
3. | (18:4) non est sermo et non sunt verba quibus non audiatur vox eorum |
4. | (18:5) in universam terram exivit sonus eorum et in finibus orbis verba eorum |
5. | (18:6) soli posuit tabernaculum in eis et ipse quasi sponsus procedens de thalamo suo exultavit ut fortis ad currendam viam |
6. | (18:7) a summitate caeli egressus eius et cursus eius usque ad summitatem illius nec est qui se abscondat a calore eius |
7. | (18:8) lex Domini inmaculata convertens animam testimonium Domini fidele sapientiam praestans parvulis |
8. | (18:9) praecepta Domini recta laetificantia cor mandatum Domini lucidum inluminans oculos |
9. | (18:10) timor Domini mundus perseverans in saecula iudicia Domini vera iustificata in semet ipsis |
10. | (18:11) desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum et dulciora super mel et favum redundantem |
11. | (18:12) unde et servus tuus docebit ea in custodiendis eis fructus multus |
12. | (18:13) errores quis intelleget ab occultis munda me |
13. | (18:14) a superbis quoque libera servum tuum si non fuerint dominati mei tunc inmaculatus ero et mundabor a delicto maximo |
14. | (18:15) sint placentes sermones oris mei meditatio cordis mei in conspectu tuo Domine fortitudo mea et redemptor meus |
← Psalms (19/150) → |