← Psalms (18/150) → |
1. | (17:1) victori servo Domini David quae locutus est Domino verba cantici huius in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum et de manu Saul et ait(17:2) diligam te Domine fortitudo mea |
2. | (17:3) Domine petra mea et robur meum et salvator meus Deus meus fortis meus sperabo in eo scutum meum et cornu salutis meae susceptor meus |
3. | (17:4) laudatum invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero |
4. | (17:5) circumdederunt me funes mortis et torrentes diabuli terruerunt me |
5. | (17:6) funes inferi circumdederunt me praevenerunt me laquei mortis |
6. | (17:7) in tribulatione mea invocabo Dominum et ad Deum meum clamabo exaudiet de templo suo vocem meam et clamor meus ante faciem eius veniet in aures eius |
7. | (17:8) commota est et contremuit terra et fundamenta montium concussa sunt et conquassata quoniam iratus est |
8. | (17:9) ascendit fumus de furore eius et ignis ex ore eius devorans carbones incensi sunt ab eo |
9. | (17:10) inclinavit caelos et descendit et caligo sub pedibus eius |
10. | (17:11) et ascendit super cherub et volavit super pinnas venti |
11. | (17:12) posuit tenebras latibulum suum in circuitu eius tabernaculum eius tenebrosas aquas in nubibus aetheris |
12. | (17:13) prae fulgore in conspectu eius nubes transierunt grando et carbones ignis |
13. | (17:14) et intonuit de caelo Dominus et Altissimus dedit vocem suam grandinem et carbones ignis |
14. | (17:15) et emisit sagittas suas et dissipavit eos fulgora multiplicavit et conturbavit illos |
15. | (17:16) et apparuerunt effusiones aquarum et revelata sunt fundamenta orbis ab increpatione tua Domine ab inspiratione spiritus furoris tui |
16. | (17:17) misit de alto et accepit me extraxit me de aquis multis |
17. | (17:18) liberavit me de inimicis meis potentissimis et de his qui oderant me quoniam robustiores me erant |
18. | (17:19) praevenerunt me in die adflictionis meae et factus est Dominus firmamentum meum |
19. | (17:20) et eduxit me in latitudinem liberavit me quia placuit ei |
20. | (17:21) retribuit mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum reddidit mihi |
21. | (17:22) quia custodivi vias Domini et non egi impie a Deo meo |
22. | (17:23) omnia enim iudicia eius in conspectu meo et praecepta eius non amovi a me |
23. | (17:24) et fui inmaculatus cum eo et custodivi me ab iniquitate mea |
24. | (17:25) et restituit Dominus mihi secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum in conspectu oculorum eius |
25. | (17:26) cum sancto sanctus eris cum viro innocente innocenter ages |
26. | (17:27) cum electo electus eris et cum perverso pervertes |
27. | (17:28) quia tu populum pauperem salvabis et oculos excelsos humiliabis |
28. | (17:29) quia tu inluminabis lucernam meam Domine Deus meus inlustrabis tenebras meas |
29. | (17:30) in te enim curram accinctus et in Deo meo transiliam murum |
30. | (17:31) Deus inmaculata via eius eloquium Domini igne examinatum scutum est omnium sperantium in se |
31. | (17:32) quis est deus praeter Dominum et quis fortis praeter Deum nostrum |
32. | (17:33) Deus qui accingit me fortitudine et posuit inmaculatam viam meam |
33. | (17:34) coaequans pedes meos cervis et super excelsa statuens me |
34. | (17:35) docens manus meas ad proelium et conponens quasi arcum aereum brachia mea |
35. | (17:36) dedisti mihi clipeum salutis tuae et dextera tua confortavit me et mansuetudo tua multiplicavit me |
36. | (17:37) dilatabis gressus meos subtus me et non deficient tali mei |
37. | (17:38) persequar inimicos meos et adprehendam et non revertar donec consumam eos |
38. | (17:39) caedam eos et non poterunt surgere cadent sub pedibus meis |
39. | (17:40) accinxisti me fortitudine ad proelium incurvabis resistentes mihi sub me |
40. | (17:41) inimicorum meorum dedisti mihi dorsum et odientes me disperdidisti |
41. | (17:42) clamabunt et non erit qui salvet ad Dominum et non exaudiet eos |
42. | (17:43) delebo eos ut pulverem ante faciem venti ut lutum platearum proiciam eos |
43. | (17:44) salvabis me a contradictionibus populi pones me in caput gentium |
44. | (17:45) populus quem ignoravi serviet mihi auditione auris oboediet mihi |
45. | (17:46) filii alieni mentientur mihi filii alieni defluent et contrahentur in angustiis suis |
46. | (17:47) vivit Dominus et benedictus Deus meus et exaltabitur Deus salutis meae |
47. | (17:48) Deus qui das vindictas mihi et congregas populos sub me qui servas me ab inimicis meis |
48. | (17:49) et a resistentibus mihi elevas me a viro iniquo libera me |
49. | (17:50) propterea confitebor tibi in gentibus Domine et nomini tuo cantabo |
50. | (17:51) magnificanti salutes regis sui et facienti misericordiam christo suo David et semini eius usque in aeternum |
← Psalms (18/150) → |