← Psalms (17/150) → |
1. | (16:1) oratio David audi Deus iustum intende deprecationem meam auribus percipe orationem meam absque labiis mendacii |
2. | (16:2) de vultu tuo iudicium meum prodeat oculi tui videant aequitates |
3. | (16:3) probasti cor meum visitasti nocte conflasti me et non invenisti |
4. | (16:4) cogitationes meas transire os meum in opere hominum propter verbum labiorum tuorum ego observavi vias latronis |
5. | (16:5) sustenta gressus meos in callibus tuis et non labentur vestigia mea |
6. | (16:6) ego invocavi te quia exaudies me Deus inclina aurem tuam mihi audi eloquium meum |
7. | (16:7) mirabilem fac misericordiam tuam salvator sperantium |
8. | (16:8) a resistentibus dexterae tuae custodi me quasi pupillam intus in oculo in umbra alarum tuarum protege me |
9. | (16:9) a facie impiorum vastantium me inimici mei animam meam circumdederunt |
10. | (16:10) adipe suo concluserunt et ore locuti sunt superbe |
11. | (16:11) incedentes adversum me nunc circumdederunt me oculos suos posuerunt declinare in terram |
12. | (16:12) similitudo eius quasi leonis desiderantis praedam et quasi catuli leonis sedentis in absconditis |
13. | (16:13) surge Domine praeveni faciem eius incurva eum salva animam meam ab impio qui est gladius tuus |
14. | (16:14) a viris manus tuae Domine qui mortui sunt in profundo quorum pars in vita et quorum de absconditis tuis replesti ventrem qui satiabuntur filiis et dimittent reliquias suas parvulis eorum |
15. | (16:15) ego in iustitia videbo faciem tuam implebor cum evigilavero similitudine tua |
← Psalms (17/150) → |