← Psalms (16/150) → |
1. | (14:5) pecuniam suam non dedit ad usuram et munera adversum innoxium non accepit qui facit haec non movebitur in aeternum |
2. | (15:1) humilis et simplicis David custodi me Deus quoniam speravi in te |
3. | (15:2) dicens Deo Dominus meus es tu bene mihi non est sine te |
4. | (15:3) sanctis qui in terra sunt et magnificis omnis voluntas mea in eis |
5. | (15:4) multiplicabuntur idola eorum post tergum sequentium non litabo libamina eorum de sanguine neque adsumam nomina eorum in labiis meis |
6. | (15:5) Dominus pars hereditatis meae et calicis mei tu possessor sortis meae |
7. | (15:6) lineae ceciderunt mihi in pulcherrimis et hereditas speciosissima mea est |
8. | (15:7) benedicam Domino qui dedit consilium mihi insuper et noctibus erudierunt me renes mei |
9. | (15:8) proponebam in conspectu meo semper quia a dextris meis est ne commovear |
10. | (15:9) propterea laetatum est cor meum et exultavit gloria mea et caro mea habitavit confidenter |
11. | (15:10) non enim derelinques animam meam in inferno nec dabis sanctum tuum videre corruptionem ostendes mihi semitam vitae plenitudinem laetitiarum ante vultum tuum decores in dextera tua aeternos |
← Psalms (16/150) → |