← Psalms (148/150) → |
1. | alleluia laudate Dominum de caelis laudate eum in excelsis |
2. | laudate eum omnes angeli eius laudate eum omnes exercitus eius |
3. | laudate eum sol et luna laudate eum omnes stellae luminis |
4. | laudate eum caeli caelorum et aquae quae super caelos sunt |
5. | laudent nomen Domini quoniam ipse mandavit et creata sunt |
6. | et statuit ea in saeculum et in saeculum praeceptum dedit et non praeteribit |
7. | laudate Dominum de terra dracones et omnes abyssi |
8. | ignis et grando nix et glacies ventus turbo quae facitis sermonem eius |
9. | montes et omnes colles lignum fructiferum et universae cedri |
10. | bestiae et omnia iumenta reptilia et aves volantes |
11. | reges terrae et omnes populi principes et universi iudices terrae |
12. | iuvenes et virgines senes cum pueris laudent nomen Domini |
13. | quoniam sublime nomen eius solius |
14. | gloria eius in caelo et in terra et exaltavit cornu populi sui laus omnibus sanctis eius filiis Israhel populo adpropinquanti sibi alleluia |
← Psalms (148/150) → |