← Psalms (146/150) → |
1. | (144:21) thau laudem Domini loquetur os meum et benedicet omnis caro nomini sancto eius in aeternum et iugiter |
2. | (145:1) alleluia(145:2) lauda anima mea Dominum laudabo Dominum in vita mea cantabo Deo meo quamdiu sum nolite confidere in principibus |
3. | (145:3) in filio hominis cui non est salus |
4. | (145:4) egredietur spiritus eius et revertetur in humum suam in die illa peribunt cogitationes eius |
5. | (145:5) beatus cuius Deus Iacob auxiliator eius spes eius in Domino Deo suo |
6. | (145:6) qui fecit caelos et terram mare et omnia quae in eis sunt |
7. | (145:7) et custodit veritatem in sempiternum qui facit iudicium calumniam sustinentibus et dat panem esurientibus Dominus solvit vinctos |
8. | (145:8) Dominus inluminat caecos Dominus erigit adlisos Dominus diligit iustos |
9. | (145:9) Dominus custodit advenas pupillum et viduam suscipiet et viam impiorum conteret |
10. | (145:10) regnabit Dominus in aeternum Deus tuus Sion in generationem et generationem |
← Psalms (146/150) → |