← Psalms (145/150) → |
1. | (143:15) beatus populus cuius talia sunt beatus populus cuius Dominus Deus suus |
2. | (144:1) hymnus David aleph exaltabo te Deus meus rex et benedicam nomini tuo in aeternum et ultra |
3. | (144:2) beth in omni die benedicam tibi et laudabo nomen tuum in sempiternum iugiter |
4. | (144:3) gimel magnus Deus et laudabilis nimis et magnificentiae eius non est inventio |
5. | (144:4) deleth generatio ad generationem laudabit opera tua et fortitudines tuas adnuntiabunt |
6. | (144:5) he decorem gloriae magnitudinis tuae et verba mirabilium tuorum loquar |
7. | (144:6) vav et fortitudinem horribilium tuorum loquentur et magnitudines tuas narrabo |
8. | (144:7) zai memoriam multae bonitatis tuae loquentur et iustitias tuas laudabunt |
9. | (144:8) heth clemens et misericors Dominus patiens et multae miserationis |
10. | (144:9) teth bonus Dominus omnibus et misericordiae eius in universa opera eius |
11. | (144:10) ioth confiteantur tibi Domine omnia opera tua et sancti tui benedicant tibi |
12. | (144:11) caph gloriam regni tui dicent et fortitudines tuas loquentur |
13. | (144:12) lameth ut ostendant filiis hominum fortitudines eius et gloriam decoris regni eius |
14. | (144:13) mem regnum tuum regnum omnium saeculorum et potestas tua in omni generatione et generatione |
15. | (144:14) samech sustentat Dominus omnes corruentes et erigit universos iacentes |
16. | (144:15) ain oculi eorum in te sperant et tu das eis escam suam in tempore suo |
17. | (144:16) fe aperis manus tuas et imples omne animal refectione |
18. | (144:17) sade iustus Dominus in omnibus viis suis et sanctus in omnibus operibus suis |
19. | (144:18) coph iuxta est Dominus omnibus qui invocant eum omnibus qui invocant eum in veritate |
20. | (144:19) res placitum timentium se faciet et clamorem eorum audiet et salvabit eos |
21. | (144:20) sen custodit Dominus omnes diligentes se et universos impios conteret |
← Psalms (145/150) → |