← Psalms (144/150) → |
1. | (142:12) et in misericordia tua dissipabis inimicos meos et perdes omnes ligantes animam meam ego enim sum servus tuus |
2. | (143:1) David benedictus Dominus fortis meus qui docet manus meas ad proelium digitos meos ad bellum |
3. | (143:2) misericordia mea et fortitudo mea auxiliator meus et salvator meus scutum meum et in ipso speravi qui subiecit populos mihi |
4. | (143:3) Domine quid est homo quia cognoscis eum filius hominis quia conputas eum |
5. | (143:4) homo vanitati adsimilatus est dies eius quasi umbra pertransiens |
6. | (143:5) Domine inclina caelos tuos et descende tange montes et fumigabunt |
7. | (143:6) mica fulmine et dissipa eos mitte sagittam tuam et interfice illos |
8. | (143:7) extende manum tuam de excelso libera me et erue me de aquis multis de manu filiorum alienorum |
9. | (143:8) quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera mendacii |
10. | (143:9) Deus canticum novum cantabo tibi in psalterio decacordo psallam tibi |
11. | (143:10) qui dat salutem regibus qui eruit David servum suum de gladio pessimo |
12. | (143:11) libera me et erue me de manu filiorum alienorum quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera mendacii |
13. | (143:12) ut sint filii nostri quasi plantatio crescens in adulescentia sua filiae nostrae quasi anguli ornati ad similitudinem templi |
14. | (143:13) promptuaria nostra plena et supereffundentia ex hoc in illud pecora nostra in milibus et innumerabilia in conpitis nostris |
15. | (143:14) tauri nostri pingues non est interruptio et non est egressus et non est ululatus in plateis nostris |
← Psalms (144/150) → |