← Psalms (143/150) → |
1. | (141:8) educ de carcere animam meam ut confiteatur nomini tuo me expectant iusti cum retribueris mihi |
2. | (142:1) canticum David Domine exaudi orationem meam ausculta deprecationem meam in veritate tua exaudi me in iustitia tua |
3. | (142:2) et non venias ad iudicandum cum servo tuo quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens |
4. | (142:3) persecutus est enim inimicus animam meam confregit in terra vitam meam posuit me in tenebris quasi mortuos antiquos |
5. | (142:4) et anxius fuit in me spiritus meus in medio mei sollicitum fuit cor meum |
6. | (142:5) recordabar dierum antiquorum meditabar omnia opera tua facta manuum tuarum loquebar |
7. | (142:6) expandi manus meas ad te anima mea quasi terra sitiens ad te semper |
8. | (142:7) cito exaudi me Domine defecit spiritus meus ne abscondas faciem tuam a me et conparabor descendentibus in lacum |
9. | (142:8) fac me audire mane misericordiam tuam quoniam in te confido notam fac mihi viam in qua ambulo quoniam ad te levavi animam meam |
10. | (142:9) libera me de inimicis meis Domine a te protectus sum |
11. | (142:10) doce me ut faciam voluntatem tuam quia tu Deus meus spiritus tuus bonus deducet me in terra recta |
12. | (142:11) propter nomen tuum Domine vivificabis me in iustitia tua educes de angustia animam meam |
← Psalms (143/150) → |