← Psalms (142/150) → |
1. | (140:10) incident in rete eius impii simul ego autem transibo |
2. | (141:1) eruditio David cum esset in spelunca oratio(141:2) voce mea ad Dominum clamavi voce mea ad Dominum deprecatus sum |
3. | (141:3) effundam in conspectu eius eloquium meum tribulationem meam coram illo adnuntiabo |
4. | (141:4) cum anxius in me fuerit spiritus meus tu enim nosti semitam meam in via hac qua ambulabo absconderunt laqueum mihi |
5. | (141:5) respice ad dexteram et vide quia non sit qui cognoscat me periit fuga a me non est qui quaerat animam meam |
6. | (141:6) clamavi ad te Domine dixi tu spes mea pars mea in terra viventium |
7. | (141:7) ausculta deprecationem meam quoniam infirmatus sum nimis libera me a persecutoribus quoniam confortati sunt super me |
← Psalms (142/150) → |