← Psalms (141/150) → |
1. | (139:14) attamen iusti confitebuntur nomini tuo habitabunt recti cum vultu tuo |
2. | (140:1) canticum David Domine clamavi ad te festina mihi exaudi vocem meam clamantis ad te |
3. | (140:2) dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum |
4. | (140:3) pone Domine custodem ori meo serva paupertatem labiorum meorum |
5. | (140:4) ne declines cor meum in verbum malum volvere cogitationes impias cum viris operantibus iniquitatem neque comedere in deliciis eorum |
6. | (140:5) corripiat me iustus in misericordia et arguat me oleum amaritudinis non inpinguet caput meum quia adhuc et oratio mea pro malitiis eorum |
7. | (140:6) sublati sunt iuxta petram iudices eorum et audient verba mea quoniam decora sunt |
8. | (140:7) sicut agricola cum scindit terram sic dissipata sunt ossa nostra in ore inferi |
9. | (140:8) quia ad te Domine Deus oculi mei in te speravi ne evacues animam meam |
10. | (140:9) custodi me de manibus laquei quod posuerunt mihi et de offendiculis operantium iniquitatem |
← Psalms (141/150) → |