← Psalms (140/150) → |
1. | (139:1) pro victoria canticum David |
2. | (139:2) erue me Domine ab homine malo a viris iniquis serva me |
3. | (139:3) qui cogitaverunt malitias in corde tota die versati sunt in proeliis |
4. | (139:4) exacuerunt linguam suam quasi serpens venenum aspidis sub labiis eorum semper |
5. | (139:5) custodi me Domine de manu impii a viro iniquitatum serva me qui cogitaverunt subplantare gressus meos |
6. | (139:6) absconderunt superbi laqueum mihi et funibus extenderunt rete iuxta semitam offendiculum posuerunt mihi semper |
7. | (139:7) dixi Domino Deus meus tu audi Domine vocem deprecationis meae |
8. | (139:8) Domine Deus fortitudo salutis meae protexisti caput meum in die belli |
9. | (139:9) ne des Domine desideria impii scelera eius ne effundantur et eleventur semper |
10. | (139:10) amaritudo convivarum meorum labor labiorum eorum operiat eos |
11. | (139:11) cadent super eos carbones ignis deicies eos in foveas ut non consurgant |
12. | (139:12) vir linguosus non dirigetur in terra virum iniquum mala capient in interitu |
13. | (139:13) scio quod faciet Dominus causam inopis iudicia pauperum |
← Psalms (140/150) → |