← Psalms (139/150) → |
1. | (138:1) pro victoria David canticum Domine investigasti me et cognovisti |
2. | (138:2) tu cognovisti sessionem meam et surrectionem meam |
3. | (138:3) intellexisti malum meum de longe semitam meam et accubitionem meam eventilasti |
4. | (138:4) et omnes vias meas intellexisti quia non est eloquium in lingua mea |
5. | (138:5) ecce Domine nosti omnia retrorsum et ante formasti me et posuisti super me manum tuam |
6. | (138:6) super me est scientia et excelsior est non potero ad eam |
7. | (138:7) quo ibo ab spiritu tuo et quo a facie tua fugiam |
8. | (138:8) si ascendero in caelum ibi es tu si iacuero in inferno ades |
9. | (138:9) si sumpsero pinnas diluculo habitavero in novissimo maris |
10. | (138:10) etiam ibi manus tua deducet me et tenebit me dextera tua |
11. | (138:11) si dixero forte tenebrae operient me nox quoque lux erit circa me |
12. | (138:12) nec tenebrae habent tenebras apud te et nox quasi dies lucet similes sunt tenebrae et lux |
13. | (138:13) quoniam tu possedisti renes meos orsusque es me in utero matris meae |
14. | (138:14) confitebor tibi quoniam terribiliter magnificasti me mirabilia opera tua et anima mea novit nimis |
15. | (138:15) non sunt operta ossa mea a te quibus factus sum in abscondito imaginatus sum in novissimis terrae |
16. | (138:16) informem adhuc me viderunt oculi tui et in libro tuo omnes scribentur dies formatae sunt et non est una in eis |
17. | (138:17) mihi autem quam honorabiles facti sunt amici tui Deus quam fortes pauperes eorum |
18. | (138:18) dinumerabo eos et harena plures erunt evigilavi et adhuc sum tecum |
19. | (138:19) si occideris Deus impium viri sanguinum declinate a me |
20. | (138:20) qui contradicent tibi scelerate elati sunt frustra adversarii tui |
21. | (138:21) nonne odientes te Domine odivi et contra adversarios tuos distabui |
22. | (138:22) perfecto odio oderam illos inimici facti sunt mihi |
23. | (138:23) scrutare me Deus et cognosce cor meum proba me et scito cogitationes meas |
24. | (138:24) et vide si via idoli in me est et deduc me in via aeterna |
← Psalms (139/150) → |