← Psalms (135/150) → |
1. | (134:1) alleluia laudate nomen Domini laudate servi Dominum |
2. | (134:2) qui statis in domo Domini in atriis domus Dei nostri |
3. | (134:3) laudate Dominum quoniam bonus Dominus cantate nomini eius quoniam decens |
4. | (134:4) quia Iacob elegit sibi Dominus Israhel in peculium suum |
5. | (134:5) quia ego scio quod magnus Dominus et Dominus noster prae omnibus diis |
6. | (134:6) omnia quae voluit Dominus fecit in caelo et in terra in mari et in cunctis abyssis |
7. | (134:7) levans nubes de summitatibus terrae fulgura in pluviam fecit educens ventos de thesauris suis |
8. | (134:8) qui percussit primitiva Aegypti ab homine usque ad pecus |
9. | (134:9) misit signa et portenta in medio tui Aegypte in Pharao et in cunctos servos eius |
10. | (134:10) qui percussit gentes multas et occidit reges fortes |
11. | (134:11) Seon regem Amorreorum et Og regem Basan et omnia regna Chanaan |
12. | (134:12) et dedit terram eorum hereditatem hereditatem Israhel populo suo |
13. | (134:13) Domine nomen tuum in aeternum Domine memoriale tuum in generatione et generatione |
14. | (134:14) quia iudicabit Dominus populum suum et in servos suos erit placabilis |
15. | (134:15) idola gentium argentum et aurum opera manuum hominum |
16. | (134:16) os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt |
17. | (134:17) aures habent et non audient sed nec spiritus in ore eorum |
18. | (134:18) similes illis fiant qui faciunt ea omnis qui confidit in eis |
19. | (134:19) domus Israhel benedicite Domino domus Aaron benedicite Domino |
20. | (134:20) domus Levi benedicite Domino timentes Dominum benedicite Domino |
21. | (134:21) benedictus Dominus ex Sion qui habitat in Hierusalem alleluia |
← Psalms (135/150) → |