← Psalms (133/150) → |
1. | (132:1) canticum graduum David ecce quam bonum et quam decorum habitare fratres in uno |
2. | (132:2) sicut unguentum optimum in capite quod descendit in barbam barbam Aaron quod descendit super oram vestimentorum eius |
3. | (132:3) sicut ros Hermon qui descendit super montana Sion quoniam ibi mandavit Dominus benedictionem vitam usque in aeternum |
← Psalms (133/150) → |