← Psalms (130/150) → |
1. | (129:1) canticum graduum de profundis clamavi ad te Domine |
2. | (129:2) Domine exaudi vocem meam fiant aures tuae intendentes ad vocem deprecationis meae |
3. | (129:3) si iniquitates observabis Domine Domine quis sustinebit |
4. | (129:4) quia tecum est propitiatio cum terribilis sis sustinui Dominum sustinuit anima mea et verbum eius expectavi |
5. | (129:5) anima mea ad Dominum |
6. | (129:6) a vigilia matutina usque ad vigiliam matutinam expectet Israhel Dominum |
7. | (129:7) quia apud Dominum misericordia et multa apud eum redemptio |
8. | (129:8) et ipse redimet Israhel ex omnibus iniquitatibus eius |
← Psalms (130/150) → |