← Psalms (125/150) → |
1. | (124:1) canticum graduum qui confidunt in Domino quasi mons Sion inmobilis in aeternum habitabilis |
2. | (124:2) Hierusalem montes in circuitu eius et Dominus in circuitu populi sui amodo et usque in aeternum |
3. | (124:3) quia non requiescet virga impietatis super sortem iustorum ut non mittant iusti in iniquitatem manus suas |
4. | (124:4) benefac Domine bonis et rectis corde |
5. | (124:5) qui autem declinant ad pravitates suas deducet eos Dominus cum his qui operantur iniquitatem pax super Israhel |
← Psalms (125/150) → |