← Psalms (122/150) → |
1. | (121:1) canticum graduum David laetatus sum eo quod dixerint mihi in domum Domini ibimus |
2. | (121:2) stantes erant pedes nostri in portis tuis Hierusalem |
3. | (121:3) Hierusalem quae aedificaris ut civitas cuius participatio eius simul |
4. | (121:4) quia ibi ascenderunt tribus tribus Domini testimonium Israhel ad confitendum nomini Domini |
5. | (121:5) quia ibi sederunt sedes in iudicio sedes domui David |
6. | (121:6) rogate pacem Hierusalem sit bene his qui diligunt te |
7. | (121:7) sit pax in muris tuis abundantia in domibus tuis |
8. | (121:8) propter fratres meos et amicos meos loquar pacem tibi |
9. | (121:9) propter domum Domini Dei nostri quaeram bona tibi |
← Psalms (122/150) → |