← Psalms (119/150) → |
1. | (118:1) aleph beati inmaculati in via qui ambulant in lege Domini |
2. | (118:2) beati qui custodiunt testimonia eius in toto corde requirunt eum |
3. | (118:3) nec enim qui operantur iniquitatem in viis eius ambulaverunt |
4. | (118:4) tu mandasti praecepta tua custodire nimis |
5. | (118:5) utinam dirigantur viae meae ad custodienda praecepta tua |
6. | (118:6) tunc non confundar cum respexero ad omnia mandata tua |
7. | (118:7) confitebor tibi in directione cordis cum didicero iudicia iustitiae tuae |
8. | (118:8) praecepta tua custodiam ne derelinquas me nimis |
9. | (118:9) beth in quo corrigit iuvenis semitam suam cum custodierit verba tua |
10. | (118:10) in toto corde meo exquisivi te ne errare me facias a mandatis tuis |
11. | (118:11) in corde meo abscondi eloquium tuum ut non peccem tibi |
12. | (118:12) benedictus tu Domine doce me praecepta tua |
13. | (118:13) in labiis meis narravi omnes iustitias oris tui |
14. | (118:14) in via testimoniorum tuorum laetatus sum quasi in omnibus divitiis |
15. | (118:15) in praeceptis tuis meditabor et contemplabor semitas tuas |
16. | (118:16) iustitiis tuis delectabor non obliviscar verba tua |
17. | (118:17) gimel tribue servo tuo vivam et custodiam verba tua |
18. | (118:18) revela oculos meos et videbo mirabilia in lege tua |
19. | (118:19) advena ego sum in terra ne abscondas a me mandata tua |
20. | (118:20) desideravit anima mea desiderare iudicia tua in omni tempore |
21. | (118:21) increpasti superbos maledicti qui recedunt a mandatis tuis |
22. | (118:22) aufer a me obprobrium et contemptum quoniam testimonia tua custodivi |
23. | (118:23) etenim sedentes principes adversum me loquebantur servus autem tuus meditabatur praecepta tua |
24. | (118:24) sed et testimonia tua voluntas mea quasi viri amicissimi mei |
25. | (118:25) deleth adhesit pulveri anima mea vivifica me iuxta verbum tuum |
26. | (118:26) vias meas exposui et exaudisti doce me iustitiam tuam |
27. | (118:27) viam praeceptorum tuorum fac me intellegere et loquar in mirabilibus tuis |
28. | (118:28) destillavit anima mea prae stultitia serva me iuxta eloquium tuum |
29. | (118:29) viam mendacii aufer a me et legem tuam dona mihi |
30. | (118:30) viam fidei elegi iudicia tua proponebam |
31. | (118:31) adhesi testimoniis tuis Domine ne confundas me |
32. | (118:32) viam mandatorum tuorum curram quoniam dilatasti cor meum |
33. | (118:33) he ostende mihi Domine viam praeceptorum tuorum et custodiam eam per vestigium |
34. | (118:34) doce me et observabo legem tuam et custodiam eam in toto corde |
35. | (118:35) deduc me in semita mandatorum tuorum quia ipsam volui |
36. | (118:36) inclina cor meum ad testimonia tua et non ad avaritiam |
37. | (118:37) averte oculos meos ne videant vanitatem in via tua vivifica me |
38. | (118:38) suscita servo tuo eloquium tuum in timorem tuum |
39. | (118:39) averte obprobrium meum quod reveritus sum iudicia tua bona |
40. | (118:40) ecce desideravi praecepta tua iustitia tua vivifica me |
41. | (118:41) vav et veniant mihi misericordiae tuae Domine et salus tua iuxta eloquium tuum |
42. | (118:42) et respondebo exprobranti mihi sermonem quia speravi in sermone tuo |
43. | (118:43) et ne auferas de ore meo verbum veritatis usque nimis quoniam iudicia tua expectavi |
44. | (118:44) et custodiam legem tuam iugiter in sempiternum et ultra |
45. | (118:45) et ambulabo in spatioso quia praecepta tua quaesivi |
46. | (118:46) et loquar in testimoniis tuis coram regibus et non confundar |
47. | (118:47) et delectabor in mandatis tuis quae dilexi |
48. | (118:48) et levabo manus meas ad mandata tua quae dilexi et loquar in praeceptis tuis |
49. | (118:49) zai memento sermonis servo tuo quem me sperare fecisti |
50. | (118:50) haec est consolatio mea in adflictione mea quia eloquium tuum vivificavit me |
51. | (118:51) superbi deridebant me nimis a lege tua non declinavi |
52. | (118:52) recordatus sum iudiciorum tuorum a saeculo Domine et consolatus sum |
53. | (118:53) horror obtinuit me ab impiis qui dereliquerunt legem tuam |
54. | (118:54) carmina erant mihi praecepta tua in domo peregrinationis meae |
55. | (118:55) recordatus sum in nocte nominis tui Domine et custodivi legem tuam |
56. | (118:56) hoc factum est mihi quia praecepta tua custodivi |
57. | (118:57) heth pars mea Domine dixi ut custodiam verbum tuum |
58. | (118:58) deprecatus sum vultum tuum in toto corde miserere mei secundum eloquium tuum |
59. | (118:59) recogitavi vias meas et converti pedes meos ad testimonia tua |
60. | (118:60) festinavi et non neglexi custodire mandata tua |
61. | (118:61) funes impiorum inplicaverunt me legem tuam non sum oblitus |
62. | (118:62) medio noctis surgam ad confitendum tibi super iudicia iustificationis tuae |
63. | (118:63) particeps ego sum omnium timentium te et custodientium praecepta tua |
64. | (118:64) misericordia tua conpleta est terra praecepta tua doce me |
65. | (118:65) teth benefecisti servo tuo Domine secundum verbum tuum |
66. | (118:66) bonum sermonem et scientiam doce me quia mandatis tuis credidi |
67. | (118:67) antequam audirem ego ignoravi nunc autem eloquium tuum custodivi |
68. | (118:68) bonus tu et beneficus doce me praecepta tua |
69. | (118:69) adplicabant mihi mendacium superbi ego autem in toto corde servabam praecepta tua |
70. | (118:70) incrassatum est velut adeps cor eorum et ego in lege tua delectabar |
71. | (118:71) bonum mihi quia adflictus sum ut discerem praecepta tua |
72. | (118:72) melior mihi est lex oris tui super milia auri et argenti |
73. | (118:73) ioth manus tuae fecerunt me et firmaverunt me doce me et discam mandata tua |
74. | (118:74) qui timent te videbunt me et laetabuntur quia sermonem tuum expectavi |
75. | (118:75) scio Domine quia iustum iudicium tuum et vere adflixisti me |
76. | (118:76) sit obsecro misericordia tua in consolatione mea sicut locutus es servo tuo |
77. | (118:77) veniant mihi misericordiae tuae et vivam quia lex tua delectatio mea |
78. | (118:78) confundantur superbi quoniam inique contriverunt me ego autem loquar in praeceptis tuis |
79. | (118:79) revertantur ad me qui timent te et qui sciunt testimonium tuum |
80. | (118:80) fiat cor meum perfectum in praeceptis tuis ut non confundar |
81. | (118:81) caph defecit in salutare tuum anima mea verbum tuum expectavi |
82. | (118:82) consumpti sunt oculi mei in verbum tuum dicentes quando consolaberis me |
83. | (118:83) et cum essem quasi uter in pruinam praecepta tua non sum oblitus |
84. | (118:84) quot sunt dies servi tui quando facies in persequentibus me iudicium |
85. | (118:85) foderunt mihi superbi foveas quae non erant iuxta legem tuam |
86. | (118:86) omnia mandata tua vera falso persecuti sunt me auxiliare mihi |
87. | (118:87) paulo minus consumpserunt me in terra ego autem non dimisi praecepta tua |
88. | (118:88) secundum misericordiam tuam vivifica me et custodiam testimonium oris tui |
89. | (118:89) lameth in aeternum Domine verbum tuum perstat in caelo |
90. | (118:90) in generatione et generatione fides tua fundasti terram et stat |
91. | (118:91) iudicio tuo stant usque hodie quia omnia serviunt tibi |
92. | (118:92) nisi quod lex tua delectatio mea forte perissem in pressura mea |
93. | (118:93) in sempiternum non obliviscar praeceptorum tuorum quia per ipsa vivificasti me |
94. | (118:94) tuus ego sum salva me quoniam praecepta tua quaesivi |
95. | (118:95) me expectaverunt impii ut perderent me testimonium tuum considerabo |
96. | (118:96) omni consummationi vidi finem latum mandatum tuum nimis |
97. | (118:97) mem quam dilexi legem tuam tota die haec meditatio mea |
98. | (118:98) super inimicos meos instruis me mandata tua quia in sempiternum hoc est mihi |
99. | (118:99) super omnes qui docebant me eruditus sum quia testimonia tua meditatio mea |
100. | (118:100) super senes intellexi quia praecepta tua servavi |
101. | (118:101) ab omni semita mala prohibui pedes meos ut custodirem verba tua |
102. | (118:102) a iudiciis tuis non recessi quia tu inluminasti me |
103. | (118:103) quam dulce gutturi meo eloquium tuum super mel ori meo |
104. | (118:104) praecepta tua considerabam propterea odivi omnem semitam mendacii |
105. | (118:105) nun lucerna pedi meo verbum tuum et lux semitae meae |
106. | (118:106) iuravi et perseverabo ut custodiam iudicia iustitiae tuae |
107. | (118:107) adflictus sum usque nimis Domine vivifica me iuxta verbum tuum |
108. | (118:108) voluntaria oris mei conplaceant tibi Domine et secundum iudicia tua doce me |
109. | (118:109) anima mea in manu mea semper et legis tuae non sum oblitus |
110. | (118:110) posuerunt impii laqueum mihi et a praeceptis tuis non aberravi |
111. | (118:111) hereditas mea testimonia tua in sempiternum quia gaudium cordis mei sunt |
112. | (118:112) inclinavi cor meum ut facerem iustitias tuas propter aeternam retributionem |
113. | (118:113) samech tumultuosos odivi et legem tuam dilexi |
114. | (118:114) protectio mea et scutum meum tu es verbum tuum expectavi |
115. | (118:115) recedite a me maligni et custodiam mandata Dei mei |
116. | (118:116) confirma me secundum verbum tuum et vivam et noli me confundere ab expectatione mea |
117. | (118:117) auxiliare mihi et salvus ero et delectabor in praeceptis tuis iugiter |
118. | (118:118) abiecisti omnes qui adversantur praecepta tua quia mendax cogitatio eorum |
119. | (118:119) quasi scoriam conputasti omnes impios terrae propterea dilexi testimonia tua |
120. | (118:120) horripilavit a timore tuo caro mea et iudicia tua timui |
121. | (118:121) ain feci iudicium et iustitiam ne derelinquas me his qui calumniantur me |
122. | (118:122) sponde pro servo tuo in bonum ne calumnientur me superbi |
123. | (118:123) oculi mei defecerunt in salutare tuum et in eloquium iustitiae tuae |
124. | (118:124) fac cum servo tuo iuxta misericordiam tuam et praecepta tua doce me |
125. | (118:125) servus tuus ego instrue me et cognoscam testimonia tua |
126. | (118:126) tempus est ut facias Domine praevaricati sunt legem tuam |
127. | (118:127) propterea dilexi mandata tua super aurum et topazium |
128. | (118:128) propterea in universa praecepta direxi omnem semitam mendacii odio habui |
129. | (118:129) fe mirabilia testimonia tua idcirco custodivit ea anima mea |
130. | (118:130) ostium sermonum tuorum lucidum doce parvulos |
131. | (118:131) os meum aperui et respiravi quia mandata tua desiderabam |
132. | (118:132) respice ad me et miserere mei iuxta iudicium diligentium nomen tuum |
133. | (118:133) gressus meos firma in sermone tuo et non des potestatem in me universae iniquitati |
134. | (118:134) redime me a calumnia hominis et custodiam praecepta tua |
135. | (118:135) vultum tuum ostende servo tuo et doce me praecepta tua |
136. | (118:136) rivi aquarum fluebant de oculis meis quia non custodierunt legem tuam |
137. | (118:137) sade iustus es Domine et rectum iudicium tuum |
138. | (118:138) praecepisti iustitiam testimonii tui et veritatem nimis |
139. | (118:139) consumpsit me zelus meus quia obliti sunt verborum tuorum hostes mei |
140. | (118:140) probatus sermo tuus nimis et servus tuus dilexit illum |
141. | (118:141) parvulus ego sum et contemptibilis sed praecepta tua non sum oblitus |
142. | (118:142) iustitia tua iustitia sempiterna et lex tua veritas |
143. | (118:143) tribulatio et angustia invenerunt me mandata tua voluntas mea |
144. | (118:144) iusta testimonia tua semper doce me et vivam |
145. | (118:145) coph clamavi in toto corde exaudi me Domine praecepta tua custodiam |
146. | (118:146) invocavi te salvum me fac et custodiam testimonia tua |
147. | (118:147) surgebam adhuc in tenebris et clamabam verbum tuum expectans |
148. | (118:148) praeveniebant oculi mei vigilias ut meditarer in sermonibus tuis |
149. | (118:149) vocem meam audi iuxta misericordiam tuam Domine secundum iudicium tuum vivifica me |
150. | (118:150) adpropinquaverunt persecutores mei sceleri et a lege tua procul facti sunt |
151. | (118:151) prope es tu Domine et omnia mandata tua veritas |
152. | (118:152) a principio novi de testimoniis tuis quod in aeternum fundaveris ea |
153. | (118:153) res vide adflictionem meam et eripe me quia legis tuae non sum oblitus |
154. | (118:154) iudica causam meam et redime me sermone tuo vivifica me |
155. | (118:155) longe ab impiis salus quia praecepta tua non quaesierunt |
156. | (118:156) misericordiae tuae multae Domine iuxta iudicia tua vivifica me |
157. | (118:157) multi qui persequuntur me et adfligunt me a testimoniis tuis non declinavi |
158. | (118:158) vidi praevaricatores tuos et maerebam qui verbum tuum non custodierunt |
159. | (118:159) vide quoniam praecepta tua dilexi Domine iuxta misericordiam tuam vivifica me |
160. | (118:160) caput verborum tuorum veritas et sempiternum omne iudicium iustitiae tuae |
161. | (118:161) sen principes persecuti sunt me sine causa verba autem tua timuit cor meum |
162. | (118:162) gaudens ego sum in eloquio tuo sicut qui invenit spolia multa |
163. | (118:163) mendacium odio habui et detestatus sum legem autem tuam dilexi |
164. | (118:164) septies in die laudavi te super iudiciis iustitiae tuae |
165. | (118:165) pax multa diligentibus legem tuam et non est illis scandalum |
166. | (118:166) expectavi salutare tuum Domine et mandata tua feci |
167. | (118:167) custodivit anima mea testimonia tua et dilexi ea nimis |
168. | (118:168) custodivi praecepta tua et testimonia tua quia omnes viae meae in conspectu tuo |
169. | (118:169) thau ingrediatur laus mea coram te Domine secundum verbum tuum doce me |
170. | (118:170) veniat deprecatio mea ante vultum tuum secundum eloquium tuum libera me |
171. | (118:171) fundant labia mea hymnum docebis enim me praecepta tua |
172. | (118:172) loquetur lingua mea sermonem tuum quia omnia mandata tua iusta |
173. | (118:173) sit manus tua auxiliatrix mea quia praecepta tua elegi |
174. | (118:174) desideravi salutare tuum Domine et lex tua voluntas mea |
175. | (118:175) vivet anima mea et laudabit te et iudicia tua auxiliabuntur mihi |
176. | (118:176) erravi quasi ovis perdita quaere servum tuum quia mandatorum tuorum non sum oblitus |
← Psalms (119/150) → |