← Psalms (118/150) → |
1. | (117:1) confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius |
2. | (117:2) dicat nunc Israhel quoniam in aeternum misericordia eius |
3. | (117:3) dicat domus Aaron quoniam in aeternum misericordia eius |
4. | (117:4) dicant qui timent Dominum quoniam in aeternum misericordia eius |
5. | (117:5) cum tribularer invocavi Dominum et exaudivit me in latitudine Dominus |
6. | (117:6) Dominus meus es non timebo quid faciat mihi homo |
7. | (117:7) Dominus mihi auxiliator et ego despiciam odientes me |
8. | (117:8) melius est sperare in Domino quam sperare in homine |
9. | (117:9) melius est sperare in Domino quam sperare in principibus |
10. | (117:10) omnes gentes circumdederunt me et in nomine Domini ultus sum eas |
11. | (117:11) circumdederunt me et obsederunt me sed in nomine Domini ultus sum eas |
12. | (117:12) circumdederunt me quasi apes extinctae sunt quasi ignis spinarum in nomine Domini quia ultus sum eas |
13. | (117:13) inpulsus pellebar ut caderem et Dominus sustentavit me |
14. | (117:14) fortitudo mea et laus mea Dominus et factus est mihi in salutem |
15. | (117:15) vox laudis et salutis in tabernaculis iustorum |
16. | (117:16) dextera Domini fecit fortitudinem dextera Domini excelsa dextera Domini fecit fortitudinem |
17. | (117:17) non moriar sed vivam et narrabo opera Domini |
18. | (117:18) corripiens arguit me Dominus et morti non tradidit me |
19. | (117:19) aperite mihi portas iustitiae ingressus eas confitebor Domino |
20. | (117:20) haec est porta Domini iusti intrabunt in eam |
21. | (117:21) confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem |
22. | (117:22) lapis quem reprobaverunt aedificantes factus est in caput anguli |
23. | (117:23) a Domino factum est istud et hoc mirabile in oculis nostris |
24. | (117:24) haec est dies quam fecit Dominus exultemus et laetemur in ea |
25. | (117:25) obsecro Domine salva obsecro obsecro Domine prosperare obsecro |
26. | (117:26) benedictus qui venit in nomine Domini benediximus vobis de domo Domini |
27. | (117:27) Deus Dominus et apparuit nobis frequentate sollemnitatem in frondosis usque ad cornua altaris |
28. | (117:28) Deus meus es tu et confitebor tibi Deus meus es tu exaltabo te |
29. | (117:29) confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius |
← Psalms (118/150) → |