← Psalms (116/150) → |
1. | (114:1) dilexi quoniam audies Domine vocem deprecationis meae |
2. | (114:2) inclinavit aurem suam mihi et in diebus meis invocabo |
3. | (114:3) circumdederunt me funes mortis et munitiones inferni invenerunt me angustiam et dolorem repperi |
4. | (114:4) et nomen Domini invocavi obsecro Domine salva animam meam |
5. | (114:5) clemens Dominus et iustus et Deus noster misericors |
6. | (114:6) custodit parvulos Dominus adtenuatus sum et salvavit me |
7. | (114:7) revertere anima mea in requiem tuam quia Dominus reddet tibi |
8. | (114:8) quia eruit animam meam de morte oculos meos a lacrimis pedes meos ab offensa |
9. | (114:9) deambulabo coram Domino in terris viventium |
10. | (115:10) credidi propter quod locutus sum ego adflictus sum nimis |
11. | (115:11) ego dixi in stupore meo omnis homo mendacium |
12. | (115:12) quid reddam Domino pro omnibus quae tribuit mihi |
13. | (115:13) calicem salutis accipiam et nomen Domini invocabo |
14. | (115:14) vota mea Domino reddam coram omni populo eius |
15. | (115:15) gloriosa in conspectu Domini mors sanctorum eius |
16. | (115:16) obsecro Domine quia ego servus tuus ego servus tuus filius ancillae tuae dissolvisti vincula mea |
17. | (115:17) tibi immolabo hostiam laudis et in nomine Domini invocabo |
18. | (115:18) vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi eius |
19. | (115:19) in atriis domus Domini in medio tui Hierusalem alleluia |
← Psalms (116/150) → |