← Psalms (11/150) → |
1. | (10:1) victori David(10:2) in Domino speravi quomodo dicitis animae meae transvola in montem ut avis |
2. | (10:3) quia ecce impii tetenderunt arcum posuerunt sagittam suam super nervum ut sagittent in abscondito rectos corde |
3. | (10:4) quia leges dissipatae sunt iustus quid operatus est |
4. | (10:5) Dominus in templo sancto suo Dominus in caelo thronus eius oculi eius vident palpebrae eius probant filios hominum |
5. | (10:6) Dominus iustum probat impium autem et diligentem iniquitatem odit anima eius |
6. | (10:7) pluet super peccatores laqueos ignis et sulphur et spiritus tempestatum pars calicis eorum |
7. | (10:8) quoniam iustus Dominus iustitias dilexit rectum videbunt facies eorum |
← Psalms (11/150) → |