← Psalms (107/150) → |
1. | (105:48) benedictus Dominus Deus Israhel ab aeterno et usque in aeternum et dicet omnis populus amen alleluia |
2. | (106:1) confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius |
3. | (106:2) dicant qui redempti sunt a Domino quos redemit de manu hostis et de terris congregavit eos |
4. | (106:3) ab oriente et ab occidente ab aquilone et mari |
5. | (106:4) erraverunt in solitudine in deserta via civitatem quae habitaretur non reppererunt |
6. | (106:5) esurientes et sitientes anima eorum in ipsis deficiebat |
7. | (106:6) et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua de adflictione eorum eripuit eos |
8. | (106:7) et duxit illos per viam rectam ut venirent in civitatem habitabilem |
9. | (106:8) confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum |
10. | (106:9) quia saturavit animam vacuam et animam esurientem implevit bonis |
11. | (106:10) habitantes in tenebris et umbra mortis alligatos inopia et ferro |
12. | (106:11) quia provocaverunt sermones Dei et consilium Excelsi blasphemaverunt |
13. | (106:12) et humiliavit in labore cor eorum ceciderunt et non erat qui adiuvaret |
14. | (106:13) et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua et de angustiis eorum salvavit eos |
15. | (106:14) et eduxit eos de tenebris et umbra mortis et vincula eorum disrupit |
16. | (106:15) confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum |
17. | (106:16) quia contrivit portas aereas et vectes ferreos confregit |
18. | (106:17) stultos propter viam sceleris eorum et propter iniquitates adflictos |
19. | (106:18) omnem cibum abominata est anima eorum et accesserunt ad portas mortis |
20. | (106:19) et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua de angustiis eorum salvavit eos |
21. | (106:20) misit verbum suum et sanavit eos et salvavit de interitu |
22. | (106:21) confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum |
23. | (106:22) et immolent hostias gratiarum et narrent opera eius in laude |
24. | (106:23) qui descendunt in mare navibus facientes opus in aquis multis |
25. | (106:24) ipsi viderunt opera Domini et mirabilia eius in profundo |
26. | (106:25) dixit et surrexit ventus tempestatis et elevavit gurgites eius |
27. | (106:26) ascendunt in caelum et descendunt in abyssos anima eorum in adflictione consumitur |
28. | (106:27) obstipuerunt et intremuerunt quasi ebrius et universa sapientia eorum absorta est |
29. | (106:28) clamabunt autem ad Dominum in tribulatione sua et de angustia educet eos |
30. | (106:29) statuet turbinem in tranquillitatem et silebunt fluctus eius |
31. | (106:30) laetabuntur quoniam quieverunt et deducet eos ad portum quem voluerunt |
32. | (106:31) confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum |
33. | (106:32) et exaltent eum in ecclesia populi et in cathedra seniorum laudent eum |
34. | (106:33) ponet flumina in desertum et fontes aquarum in sitim |
35. | (106:34) terram fructiferam in salsuginem prae malitia habitatorum eius |
36. | (106:35) ponet desertum in paludes aquarum et terram inviam in fontes aquarum |
37. | (106:36) et conlocabit ibi esurientes et fundabunt urbem ad habitandum |
38. | (106:37) et serent agros et plantabunt vineas et facient fruges genimina |
39. | (106:38) et benedicet eis et multiplicabuntur nimis et pecora eorum non inminuet |
40. | (106:39) inminuta sunt autem et adflicta propter angustiam mali et doloris |
41. | (106:40) et effundet despectionem super principes et errare eos faciet in solitudine devia |
42. | (106:41) et sublevabit pauperem de inopia et ponet quasi gregem familias |
43. | (106:42) videbunt recti et laetabuntur et omnis iniquitas contrahet os suum |
← Psalms (107/150) → |