← Psalms (106/150) → |
1. | (104:45) ut custodirent caerimonias eius et leges eius servarent alleluia |
2. | (105:1) alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius |
3. | (105:2) quis loquetur fortitudines Domini auditas faciet omnes laudes eius |
4. | (105:3) beati qui custodiunt iudicium et faciunt iustitiam in omni tempore |
5. | (105:4) recordare mei Domine in repropitiatione populi tui visita me in salutari tuo |
6. | (105:5) ut videam bona electorum tuorum et laeter in laetitia gentis tuae et exultem cum hereditate tua |
7. | (105:6) peccavimus cum patribus nostris inique fecimus impie egimus |
8. | (105:7) patres nostri in Aegypto non intellexerunt mirabilia tua non sunt recordati multitudinis misericordiae tuae et ad iracundiam provocaverunt super mare in mari Rubro |
9. | (105:8) salvavit autem eos propter nomen suum ut ostenderet fortitudinem suam |
10. | (105:9) et comminatus est mari Rubro et aruit et transduxit eos per abyssos quasi in deserto |
11. | (105:10) et salvavit eos de manu odientis et redemit eos de manu inimici |
12. | (105:11) et operuit aqua hostes eorum unus de ipsis non superfuit |
13. | (105:12) et crediderunt verbis eius cecineruntque laudem eius |
14. | (105:13) cito obliti sunt operum illius nec expectaverunt voluntatem eius |
15. | (105:14) et desideraverunt desiderium in deserto et temptaverunt Deum in solitudine |
16. | (105:15) dedit ergo eis petitionem eorum et misit tenuitatem in animam eorum |
17. | (105:16) et zelati sunt Mosen in castris Aaron sanctum Domini |
18. | (105:17) aperta est terra et devoravit Dathan et operuit synagogam Abiram |
19. | (105:18) et succensus est ignis in synagoga eorum flamma exusit impios |
20. | (105:19) fecerunt vitulum in Horeb et adoraverunt conflatile |
21. | (105:20) et mutaverunt gloriam suam in similitudine bovis comedentis faenum |
22. | (105:21) obliti sunt Dei salvatoris sui qui fecit magnalia in Aegypto |
23. | (105:22) mirabilia in terra Ham terribilia super mare Rubrum |
24. | (105:23) dixit ergo ut contereret eos nisi Moses electus eius stetisset medius contra faciem illius ut converteret indignationem eius et non interficeret |
25. | (105:24) et dispexerunt terram desiderabilem nec crediderunt sermoni eius |
26. | (105:25) et murmuraverunt in tabernaculis suis non audierunt vocem Domini |
27. | (105:26) et levavit manum suam super eos ut deiceret eos in deserto |
28. | (105:27) et ut deiceret semen eorum in gentibus et dispergeret eos in terris |
29. | (105:28) et consecrati sunt Beelphegor et comederunt victimas mortuorum |
30. | (105:29) et concitaverunt eum in studiis suis et percussit eos plaga |
31. | (105:30) stetit autem Finees et deiudicavit et est retenta percussio |
32. | (105:31) et reputatum est ei in iustitia in generatione et generatione usque in aeternum |
33. | (105:32) et provocaverunt super aquam Contradictionis et adflictus est Moses propter eos |
34. | (105:33) quia provocaverunt spiritum eius et praecepit labiis suis |
35. | (105:34) non exterminaverunt populos quos dixit Dominus eis |
36. | (105:35) et commixti sunt gentibus et didicerunt opera eorum |
37. | (105:36) et servierunt sculptilibus eorum et factum est eis in scandalum |
38. | (105:37) et immolaverunt filios suos et filias suas daemonibus |
39. | (105:38) et effuderunt sanguinem innocentem sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum quos immolaverunt sculptilibus Chanaan et polluta est terra sanguinibus |
40. | (105:39) et coinquinati sunt in operibus suis et fornicati sunt in studiis suis |
41. | (105:40) iratus est itaque furor Domini in populum suum et abominatus est hereditatem suam |
42. | (105:41) et dedit eos in manu gentium et dominati sunt eorum qui oderant eos |
43. | (105:42) et adflixerunt eos inimici sui et humiliati sunt sub manu eorum |
44. | (105:43) multis vicibus liberavit eos ipsi vero provocabant in consiliis suis et humiliati sunt propter iniquitates suas |
45. | (105:44) et vidit tribulationem eorum cum audiret eos rogantes |
46. | (105:45) et recordatus est pacti sui cum eis et paenituit eum secundum multitudinem misericordiae suae |
47. | (105:46) et dedit eos miserabiles coram omnibus qui ceperant eos |
48. | (105:47) salva nos Domine Deus noster et congrega nos de gentibus ut confiteamur nomini sancto tuo et canamus laudantes te |
← Psalms (106/150) → |