← Psalms (105/150) → |
1. | (103:35) deficiant peccatores de terra et impii ultra non sint benedic anima mea Domino |
2. | (104:1) alleluia confitemini Domino invocate nomen eius notas facite populis cogitationes eius |
3. | (104:2) canite ei et psallite illi loquimini in universis mirabilibus eius |
4. | (104:3) exultate in nomine sancto eius laetetur cor quaerentium Dominum |
5. | (104:4) quaerite Dominum et virtutem eius quaerite faciem eius iugiter |
6. | (104:5) recordamini mirabilium eius quae fecit signorum et iudiciorum oris eius |
7. | (104:6) semen Abraham servi eius filii Iacob electi eius |
8. | (104:7) ipse Dominus Deus noster in universa terra iudicia eius |
9. | (104:8) recordatus est in aeternum pacti sui verbi quod praecepit in mille generationes |
10. | (104:9) quod pepigit cum Abraham et iuramenti sui cum Isaac |
11. | (104:10) et firmavit illud cum Iacob in lege cum Israhel pactum sempiternum |
12. | (104:11) dicens tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae |
13. | (104:12) cum essent viri pauci modici et advenae in ea |
14. | (104:13) et transierunt de gente in gentem de regno ad populum alterum |
15. | (104:14) non dimisit hominem ut noceret eis et corripuit pro eis reges |
16. | (104:15) nolite tangere christos meos et prophetas meos nolite adfligere |
17. | (104:16) et vocavit famem super terram omnem virgam panis contrivit |
18. | (104:17) misit ante faciem eorum virum in servum venundatus est Ioseph |
19. | (104:18) adflixerunt in conpede pedes eius in ferrum venit anima eius |
20. | (104:19) usque ad tempus donec veniret sermo eius eloquium Domini probavit eum |
21. | (104:20) misit rex et solvit eum princeps populorum et dimisit illum |
22. | (104:21) posuit eum dominum domus suae et principem in omni possessione sua |
23. | (104:22) ut erudiret principes eius secundum voluntatem suam et senes eius sapientiam doceret |
24. | (104:23) et ingressus est Israhel Aegyptum et Iacob advena fuit in terra Ham |
25. | (104:24) et crescere fecit populum suum nimis et roboravit eum super hostes eius |
26. | (104:25) convertit cor eorum ut odio haberent populum eius ut dolose agerent contra servos illius |
27. | (104:26) misit Mosen servum suum Aaron quem elegit sibi |
28. | (104:27) posuit in eis verba signorum suorum et portentorum in terra Ham |
29. | (104:28) misit tenebras et contenebravit et non fuerunt increduli verbis eius |
30. | (104:29) commutavit aquas eorum in sanguinem et occidit pisces eorum |
31. | (104:30) ebullivit terra eorum ranas in cubiculis regum eorum |
32. | (104:31) dixit et venit musca omnimoda scinifes in universis terminis eorum |
33. | (104:32) dedit pluvias eorum grandinem ignem flammantem in terra eorum |
34. | (104:33) et percussit vineam eorum et ficum eorum et confregit lignum finium eorum |
35. | (104:34) dixit et venit lucusta et bruchus cuius non erat numerus |
36. | (104:35) et comedit omne faenum terrae eorum et devoravit fructum terrae eorum |
37. | (104:36) et percussit omne primogenitum in terra eorum primitias universi partus eorum |
38. | (104:37) et eduxit eos cum argento et auro et non erat in tribubus eorum infirmus |
39. | (104:38) laetata est Aegyptus cum egrederentur quoniam inruerat terror eorum super eos |
40. | (104:39) expandit nubem in tentorium et ignem ut luceret nocte |
41. | (104:40) petierunt et adduxit ortygometran et pane caelesti saturavit eos |
42. | (104:41) aperuit petram et fluxerunt aquae cucurrerunt in aridis flumina |
43. | (104:42) quia recordatus est verbi sancti sui cum Abraham servo suo |
44. | (104:43) et eduxit populum suum in laetitia laudantes electos suos |
45. | (104:44) et dedit eis terras gentium et laborem tribuum possederunt |
← Psalms (105/150) → |