← Psalms (103/150) → |
1. | (101:29) filii servorum tuorum habitabunt et semen eorum ante faciem eorum perseverabit |
2. | (102:1) David benedic anima mea Domino et omnia viscera mea nomini sancto eius |
3. | (102:2) benedic anima mea Domino et noli oblivisci omnium retributionum eius |
4. | (102:3) qui propitiatur cunctis iniquitatibus tuis et sanat omnes infirmitates tuas |
5. | (102:4) qui redimit de corruptione vitam tuam et coronat te misericordia et miserationibus |
6. | (102:5) qui replet bonis ornamentum tuum innovabitur sicut aquilae iuventus tua |
7. | (102:6) faciens iustitias Dominus et iudicia cunctis qui calumniam sustinent |
8. | (102:7) notas fecit vias suas Mosi filiis Israhel cogitationes suas |
9. | (102:8) misericors et clemens Dominus patiens et multae miserationis |
10. | (102:9) non in sempiternum iudicabit neque in aeternum irascetur |
11. | (102:10) non secundum peccata nostra fecit nobis neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis |
12. | (102:11) quantum enim excelsius est caelum terra tantum confortata est misericordia eius super timentes eum |
13. | (102:12) quantum longe est oriens ab occidente tantum longe fecit a nobis scelera nostra |
14. | (102:13) sicut miseretur pater filiorum misertus est Dominus timentibus se |
15. | (102:14) ipse enim novit plasmationem nostram recordatus est quia pulvis sumus |
16. | (102:15) homo quasi herba dies eius sicut flos agri sic florebit |
17. | (102:16) quia spiritus pertransiit eum et non subsistet et non cognoscet eum ultra locus eius |
18. | (102:17) misericordia autem Domini ab aeterno et usque in aeternum super timentes eum et iustitia eius in filios filiorum |
19. | (102:18) his qui custodiunt pactum eius et recordantur praeceptorum eius ad facienda ea |
20. | (102:19) Dominus in caelo stabilivit thronum suum et regnum illius omnium dominatur |
21. | (102:20) benedicite Domino angeli eius fortes robore facientes verbum eius oboedientes voci sermonis eius |
22. | (102:21) benedicite Domino omnes exercitus eius ministri eius qui facitis placitum illius |
← Psalms (103/150) → |