← Psalms (102/150) → |
1. | (100:8) mane perdam omnes impios terrae ut interficiam de civitate Domini universos qui operantur iniquitatem |
2. | (101:1) oratio pauperis quando sollicitus fuerit et coram Domino fuderit eloquium suum(101:2) Domine audi orationem meam et clamor meus ad te veniat |
3. | (101:3) ne abscondas faciem tuam a me in die tribulationis meae inclina ad me aurem tuam in quacumque die invocavero velociter exaudi me |
4. | (101:4) quoniam consumpti sunt sicut fumus dies mei et ossa mea quasi frixa contabuerunt |
5. | (101:5) percussum est quasi faenum et arefactum est cor meum quia oblitus sum comedere panem meum |
6. | (101:6) a voce gemitus mei adhesit os meum carni meae |
7. | (101:7) adsimilatus sum pelicano deserti factus sum quasi bubo solitudinum |
8. | (101:8) vigilavi et fui sicut avis solitaria super tectum |
9. | (101:9) tota die exprobrabant mihi inimici mei exultantes per me iurabant |
10. | (101:10) quia cinerem sicut panem comedi et potum meum cum fletu miscui |
11. | (101:11) a facie indignationis et irae tuae quia elevasti me et adlisisti me |
12. | (101:12) dies mei quasi umbra inclinati sunt et ego quasi faenum arui |
13. | (101:13) tu autem Domine in aeternum permanes memoriale tuum in generatione et generatione |
14. | (101:14) tu suscitans misereberis Sion quia tempus est ut miserearis eius quoniam venit tempus quoniam venit pactum |
15. | (101:15) quoniam placitos fecerunt servi tui lapides eius et pulverem eius miserabilem |
16. | (101:16) et timebunt gentes nomen Domini et universi reges terrae gloriam tuam |
17. | (101:17) quia aedificavit Dominus Sion apparuit in gloria sua |
18. | (101:18) respexit ad orationem vacui et non dispexit orationem eorum |
19. | (101:19) scribatur hoc in generatione novissima et populus qui creabitur laudabit Dominum |
20. | (101:20) quoniam prospexit de excelso sanctuario suo Dominus de caelo terram contemplatus est |
21. | (101:21) ut audiret gemitum vincti ut solveret filios mortis |
22. | (101:22) ut narretur in Sion nomen Domini et laudatio eius in Hierusalem |
23. | (101:23) cum congregati fuerint populi simul et regna ut serviant Domino |
24. | (101:24) adflixit in via fortitudinem meam adbreviavit dies meos |
25. | (101:25) dicam Deus meus ne rapias me in dimidio dierum meorum in generatione generationum anni tui |
26. | (101:26) a principio terram fundasti et opus manuum tuarum caeli |
27. | (101:27) ipsi peribunt tu autem stabis et omnes quasi vestimentum adterentur et quasi pallium mutabis illos et mutabuntur |
28. | (101:28) tu autem ipse es et anni tui non deficient |
← Psalms (102/150) → |