← Psalms (101/150) → |
1. | (99:5) quia bonus Dominus in sempiternum misericordia eius et usque ad generationem et generationem fides eius |
2. | (100:1) David canticum misericordiam et iudicium cantabo tibi Domine psallam |
3. | (100:2) erudiar in via perfecta quando venies ad me ambulabo in simplicitate cordis mei in medio domus meae |
4. | (100:3) non ponam coram oculis meis verbum Belial facientem declinationes odivi nec adhesit mihi |
5. | (100:4) cor pravum recedet a me malum nesciam |
6. | (100:5) loquentem in abscondito contra proximum suum hunc interficiam superbum oculis et altum corde cum hoc esse non potero |
7. | (100:6) oculi mei ad fideles terrae ut habitent mecum ambulans in via simpliciter hic ministrabit mihi |
8. | (100:7) non habitabit in medio domus meae faciens dolum loquens mendacium non placebit in conspectu oculorum meorum |
← Psalms (101/150) → |