← Psalms (10/150) → |
1. | (9:22) quare Domine stas a longe dispicis in temporibus angustiae |
2. | (9:23) in superbia impii ardet pauper capiantur in sceleribus quae cogitaverunt |
3. | (9:24) quia laudavit impius desiderium animae suae et avarus adplaudens sibi |
4. | (9:25) blasphemavit Dominum impius secundum altitudinem furoris sui non requiret |
5. | (9:26) nec est Deus in omnibus cogitationibus eius parturiunt viae eius in omni tempore longe sunt iudicia tua a facie eius omnes inimicos suos dispicit |
6. | (9:27) loquitur in corde suo non movebor in generatione et generatione ero sine malo |
7. | (9:28) maledictione os eius plenum est et dolis et avaritia sub lingua eius dolor et iniquitas |
8. | (9:29) sedet insidians iuxta vestibula in absconditis ut interficiat innocentem |
9. | (9:30) oculi eius robustos tuos circumspiciunt insidiatur in abscondito quasi leo in cubili insidiatur ut rapiat pauperem rapiet pauperem cum adtraxerit eum ad rete suum |
10. | (9:31) et confractum subiciet et inruet viribus suis valenter |
11. | (9:32) dixit in corde suo oblitus est Deus abscondit faciem suam non respiciet in perpetuum |
12. | (9:33) surge Domine Deus leva manum tuam noli oblivisci pauperum |
13. | (9:34) quare blasphemat impius Deum dicens in corde suo quod non requirat |
14. | (9:35) vides quia tu laborem et furorem respicis ut detur in manu tua tibi relinquuntur fortes tui pupillo tu es factus adiutor |
15. | (9:36) contere brachium impii et maligni quaeres impietatem eius et non invenies |
16. | (9:37) Dominus rex saeculi et aeternitatis perierunt gentes de terra eius |
17. | (9:38) desiderium pauperum audit Dominus praeparasti ut cor eorum audiat auris tua |
18. | (9:39) ut iudices pupillum et oppressum et nequaquam ultra superbiat homo de terra |
← Psalms (10/150) → |