← Proverbs (9/31) → |
1. | sapientia aedificavit sibi domum excidit columnas septem |
2. | immolavit victimas suas miscuit vinum et proposuit mensam suam |
3. | misit ancillas suas ut vocarent ad arcem et ad moenia civitatis |
4. | si quis est parvulus veniat ad me et insipientibus locuta est |
5. | venite comedite panem meum et bibite vinum quod miscui vobis |
6. | relinquite infantiam et vivite et ambulate per vias prudentiae |
7. | qui erudit derisorem ipse sibi facit iniuriam et qui arguit impium generat maculam sibi |
8. | noli arguere derisorem ne oderit te argue sapientem et diliget te |
9. | da sapienti et addetur ei sapientia doce iustum et festinabit accipere |
10. | principium sapientiae timor Domini et scientia sanctorum prudentia |
11. | per me enim multiplicabuntur dies tui et addentur tibi anni vitae |
12. | si sapiens fueris tibimet ipsi eris si inlusor solus portabis malum |
13. | mulier stulta et clamosa plenaque inlecebris et nihil omnino sciens |
14. | sedit in foribus domus suae super sellam in excelso urbis loco |
15. | ut vocaret transeuntes viam et pergentes itinere suo |
16. | quis est parvulus declinet ad me et vecordi locuta est |
17. | aquae furtivae dulciores sunt et panis absconditus suavior |
18. | et ignoravit quod gigantes ibi sint et in profundis inferni convivae eius |
← Proverbs (9/31) → |