← Proverbs (6/31) → |
1. | fili mi si spoponderis pro amico tuo defixisti apud extraneum manum tuam |
2. | inlaqueatus es verbis oris tui et captus propriis sermonibus |
3. | fac ergo quod dico fili mi et temet ipsum libera quia incidisti in manu proximi tui discurre festina suscita amicum tuum |
4. | ne dederis somnum oculis tuis nec dormitent palpebrae tuae |
5. | eruere quasi dammula de manu et quasi avis de insidiis aucupis |
6. | vade ad formicam o piger et considera vias eius et disce sapientiam |
7. | quae cum non habeat ducem nec praeceptorem nec principem |
8. | parat aestate cibum sibi et congregat in messe quod comedat |
9. | usquequo piger dormis quando consurges ex somno tuo |
10. | paululum dormies paululum dormitabis paululum conseres manus ut dormias |
11. | et veniet tibi quasi viator egestas et pauperies quasi vir armatus |
12. | homo apostata vir inutilis graditur ore perverso |
13. | annuit oculis terit pede digito loquitur |
14. | pravo corde machinatur malum et in omni tempore iurgia seminat |
15. | huic extemplo veniet perditio sua et subito conteretur nec habebit ultra medicinam |
16. | sex sunt quae odit Dominus et septimum detestatur anima eius |
17. | oculos sublimes linguam mendacem manus effundentes innoxium sanguinem |
18. | cor machinans cogitationes pessimas pedes veloces ad currendum in malum |
19. | proferentem mendacia testem fallacem et eum qui seminat inter fratres discordias |
20. | conserva fili mi praecepta patris tui et ne dimittas legem matris tuae |
21. | liga ea in corde tuo iugiter et circumda gutturi tuo |
22. | cum ambulaveris gradiantur tecum cum dormieris custodiant te et evigilans loquere cum eis |
23. | quia mandatum lucerna est et lex lux et via vitae increpatio disciplinae |
24. | ut custodiant te a muliere mala et a blanda lingua extraneae |
25. | non concupiscat pulchritudinem eius cor tuum nec capiaris nutibus illius |
26. | pretium enim scorti vix unius est panis mulier autem viri pretiosam animam capit |
27. | numquid abscondere potest homo ignem in sinu suo ut vestimenta illius non ardeant |
28. | aut ambulare super prunas et non conburentur plantae eius |
29. | sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui non erit mundus cum tetigerit eam |
30. | non grandis est culpae cum quis furatus fuerit furatur enim ut esurientem impleat animam |
31. | deprehensus quoque reddet septuplum et omnem substantiam domus suae tradet |
32. | qui autem adulter est propter cordis inopiam perdet animam suam |
33. | turpitudinem et ignominiam congregat sibi et obprobrium illius non delebitur |
34. | quia zelus et furor viri non parcet in die vindictae |
35. | nec adquiescet cuiusquam precibus nec suscipiet pro redemptione dona plurima |
← Proverbs (6/31) → |