← Proverbs (5/31) → |
1. | fili mi adtende sapientiam meam et prudentiae meae inclina aurem tuam |
2. | ut custodias cogitationes et disciplinam labia tua conservent |
3. | favus enim stillans labia meretricis et nitidius oleo guttur eius |
4. | novissima autem illius amara quasi absinthium et acuta quasi gladius biceps |
5. | pedes eius descendunt in mortem et ad inferos gressus illius penetrant |
6. | per semitam vitae non ambulat vagi sunt gressus eius et investigabiles |
7. | nunc ergo fili audi me et ne recedas a verbis oris mei |
8. | longe fac ab ea viam tuam et ne adpropinques foribus domus eius |
9. | ne des alienis honorem tuum et annos tuos crudeli |
10. | ne forte impleantur extranei viribus tuis et labores tui sint in domo aliena |
11. | et gemas in novissimis quando consumpseris carnes et corpus tuum et dicas |
12. | cur detestatus sum disciplinam et increpationibus non adquievit cor meum |
13. | nec audivi vocem docentium me et magistris non inclinavi aurem meam |
14. | paene fui in omni malo in medio ecclesiae et synagogae |
15. | bibe aquam de cisterna tua et fluenta putei tui |
16. | deriventur fontes tui foras et in plateis aquas tuas divide |
17. | habeto eas solus nec sint alieni participes tui |
18. | sit vena tua benedicta et laetare cum muliere adulescentiae tuae |
19. | cerva carissima et gratissimus hinulus ubera eius inebrient te omni tempore in amore illius delectare iugiter |
20. | quare seduceris fili mi ab aliena et foveris sinu alterius |
21. | respicit Dominus vias hominis et omnes gressus illius considerat |
22. | iniquitates suae capiunt impium et funibus peccatorum suorum constringitur |
23. | ipse morietur quia non habuit disciplinam et multitudine stultitiae suae decipietur |
← Proverbs (5/31) → |