← Proverbs (29/31) → |
1. | viro qui corripientem dura cervice contemnit repentinus superveniet interitus et eum sanitas non sequitur |
2. | in multiplicatione iustorum laetabitur vulgus cum impii sumpserint principatum gemet populus |
3. | vir qui amat sapientiam laetificat patrem suum qui autem nutrit scorta perdet substantiam |
4. | rex iustus erigit terram vir avarus destruet eam |
5. | homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo rete expandit gressibus eius |
6. | peccantem virum iniquum involvet laqueus et iustus laudabit atque gaudebit |
7. | novit iustus causam pauperum impius ignorat scientiam |
8. | homines pestilentes dissipant civitatem sapientes avertunt furorem |
9. | vir sapiens si cum stulto contenderit sive irascatur sive rideat non inveniet requiem |
10. | viri sanguinum oderunt simplicem iusti quaerunt animam eius |
11. | totum spiritum suum profert stultus sapiens differt et reservat in posterum |
12. | princeps qui libenter audit verba mendacii omnes ministros habebit impios |
13. | pauper et creditor obviam fuerunt sibi utriusque inluminator est Dominus |
14. | rex qui iudicat in veritate pauperes thronus eius in aeternum firmabitur |
15. | virga atque correptio tribuet sapientiam puer autem qui dimittitur voluntati suae confundet matrem suam |
16. | in multiplicatione impiorum multiplicabuntur scelera et iusti ruinas eorum videbunt |
17. | erudi filium tuum et refrigerabit te et dabit delicias animae tuae |
18. | cum prophetia defecerit dissipabitur populus qui custodit legem beatus est |
19. | servus verbis non potest erudiri quia quod dicis intellegit et respondere contemnit |
20. | vidisti hominem velocem ad loquendum stulti magis speranda est quam illius correptio |
21. | qui delicate a pueritia nutrit servum suum postea illum sentiet contumacem |
22. | vir iracundus provocat rixas et qui ad indignandum facilis est erit ad peccata proclivior |
23. | superbum sequitur humilitas et humilem spiritu suscipiet gloria |
24. | qui cum fure partitur odit animam suam adiurantem audit et non indicat |
25. | qui timet hominem cito corruet qui sperat in Domino sublevabitur |
26. | multi requirunt faciem principis et a Domino iudicium egreditur singulorum |
27. | abominantur iusti virum impium et abominantur impii eos qui in recta sunt via |
← Proverbs (29/31) → |