← Proverbs (28/31) → |
1. | fugit impius nemine persequente iustus autem quasi leo confidens absque terrore erit |
2. | propter peccata terrae multi principes eius et propter hominis sapientiam et horum scientiam quae dicuntur vita ducis longior erit |
3. | vir pauper calumnians pauperes similis imbri vehementi in quo paratur fames |
4. | qui derelinquunt legem laudant impium qui custodiunt succenduntur contra eum |
5. | viri mali non cogitant iudicium qui autem requirunt Dominum animadvertunt omnia |
6. | melior est pauper ambulans in simplicitate sua quam dives pravis itineribus |
7. | qui custodit legem filius sapiens est qui pascit comesatores confundit patrem suum |
8. | qui coacervat divitias usuris et fenore liberali in pauperes congregat eas |
9. | qui declinat aurem suam ne audiat legem oratio eius erit execrabilis |
10. | qui decipit iustos in via mala in interitu suo corruet et simplices possidebunt bona |
11. | sapiens sibi videtur vir dives pauper autem prudens scrutabitur eum |
12. | in exultatione iustorum multa gloria regnantibus impiis ruinae hominum |
13. | qui abscondit scelera sua non dirigetur qui confessus fuerit et reliquerit ea misericordiam consequetur |
14. | beatus homo qui semper est pavidus qui vero mentis est durae corruet in malum |
15. | leo rugiens et ursus esuriens princeps impius super populum pauperem |
16. | dux indigens prudentia multos opprimet per calumniam qui autem odit avaritiam longi fient dies eius |
17. | hominem qui calumniatur animae sanguinem si usque ad lacum fugerit nemo sustentet |
18. | qui ambulat simpliciter salvus erit qui perversis ingreditur viis concidet semel |
19. | qui operatur terram suam saturabitur panibus qui sectatur otium replebitur egestate |
20. | vir fidelis multum laudabitur qui autem festinat ditari non erit innocens |
21. | qui cognoscit in iudicio faciem non facit bene iste et pro buccella panis deserit veritatem |
22. | vir qui festinat ditari et aliis invidet ignorat quod egestas superveniat ei |
23. | qui corripit hominem gratiam postea inveniet apud eum magis quam ille qui per linguae blandimenta decipit |
24. | qui subtrahit aliquid a patre suo et matre et dicit hoc non est peccatum particeps homicidae est |
25. | qui se iactat et dilatat iurgia concitat qui sperat in Domino saginabitur |
26. | qui confidit in corde suo stultus est qui autem graditur sapienter iste salvabitur |
27. | qui dat pauperi non indigebit qui despicit deprecantem sustinebit penuriam |
28. | cum surrexerint impii abscondentur homines cum illi perierint multiplicabuntur iusti |
← Proverbs (28/31) → |