← Proverbs (25/31) → |
1. | haec quoque parabolae Salomonis quas transtulerunt viri Ezechiae regis Iuda |
2. | gloria Dei celare verbum et gloria regum investigare sermonem |
3. | caelum sursum et terra deorsum et cor regum inscrutabile |
4. | aufer robiginem de argento et egredietur vas purissimum |
5. | aufer impietatem de vultu regis et firmabitur iustitia thronus eius |
6. | ne gloriosus appareas coram rege et in loco magnorum ne steteris |
7. | melius est enim ut dicatur tibi ascende huc quam ut humilieris coram principe |
8. | quae viderunt oculi tui ne proferas in iurgio cito ne postea emendare non possis cum dehonestaveris amicum tuum |
9. | causam tuam tracta cum amico tuo et secretum extraneo non reveles |
10. | ne forte insultet tibi cum audierit et exprobrare non cesset |
11. | mala aurea in lectis argenteis qui loquitur verbum in tempore suo |
12. | inauris aurea et margaritum fulgens qui arguit sapientem et aurem oboedientem |
13. | sicut frigus nivis in die messis ita legatus fidelis ei qui misit eum animam illius requiescere facit |
14. | nubes et ventus et pluviae non sequentes vir gloriosus et promissa non conplens |
15. | patientia lenietur princeps et lingua mollis confringet duritiam |
16. | mel invenisti comede quod sufficit tibi ne forte saturatus evomas illud |
17. | subtrahe pedem tuum de domo proximi tui nequando satiatus oderit te |
18. | iaculum et gladius et sagitta acuta homo qui loquitur contra proximum suum testimonium falsum |
19. | dens putridus et pes lapsus qui sperat super infideli in die angustiae |
20. | et amittit pallium in die frigoris acetum in nitro et qui cantat carmina cordi pessimo |
21. | si esurierit inimicus tuus ciba illum et si sitierit da ei aquam bibere |
22. | prunam enim congregabis super caput eius et Dominus reddet tibi |
23. | ventus aquilo dissipat pluvias et facies tristis linguam detrahentem |
24. | melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi |
25. | aqua frigida animae sitienti et nuntius bonus de terra longinqua |
26. | fons turbatus pede et vena corrupta iustus cadens coram impio |
27. | sicut qui mel multum comedit non est ei bonum sic qui scrutator est maiestatis opprimitur gloria |
28. | sicut urbs patens et absque murorum ambitu ita vir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum |
← Proverbs (25/31) → |