| ← Proverbs (19/31) → |
| 1. | melior est pauper qui ambulat in simplicitate sua quam torquens labia insipiens |
| 2. | ubi non est scientia animae non est bonum et qui festinus est pedibus offendit |
| 3. | stultitia hominis subplantat gressus eius et contra Deum fervet animo suo |
| 4. | divitiae addunt amicos plurimos a paupere autem et hii quos habuit separantur |
| 5. | testis falsus non erit inpunitus et qui mendacia loquitur non effugiet |
| 6. | multi colunt personam potentis et amici sunt dona tribuenti |
| 7. | fratres hominis pauperis oderunt eum insuper et amici procul recesserunt ab eo qui tantum verba sectatur nihil habebit |
| 8. | qui autem possessor est mentis diligit animam suam et custos prudentiae inveniet bona |
| 9. | testis falsus non erit inpunitus et qui loquitur mendacia peribit |
| 10. | non decent stultum deliciae nec servum dominari principibus |
| 11. | doctrina viri per patientiam noscitur et gloria eius est iniqua praetergredi |
| 12. | sicut fremitus leonis ita et regis ira et sicut ros super herbam ita hilaritas eius |
| 13. | dolor patris filius stultus et tecta iugiter perstillantia litigiosa mulier |
| 14. | domus et divitiae dantur a patribus a Domino autem proprie uxor prudens |
| 15. | pigredo inmittit soporem et anima dissoluta esuriet |
| 16. | qui custodit mandatum custodit animam suam qui autem neglegit vias suas mortificabitur |
| 17. | feneratur Domino qui miseretur pauperis et vicissitudinem suam reddet ei |
| 18. | erudi filium tuum ne desperes ad interfectionem autem eius ne ponas animam tuam |
| 19. | qui inpatiens est sustinebit damnum et cum rapuerit aliud adponet |
| 20. | audi consilium et suscipe disciplinam ut sis sapiens in novissimis tuis |
| 21. | multae cogitationes in corde viri voluntas autem Domini permanebit |
| 22. | homo indigens misericors est et melior pauper quam vir mendax |
| 23. | timor Domini ad vitam et in plenitudine commorabitur absque visitatione pessimi |
| 24. | abscondit piger manum suam sub ascella nec ad os suum adplicat eam |
| 25. | pestilente flagellato stultus sapientior erit sin autem corripueris sapientem intelleget disciplinam |
| 26. | qui adfligit patrem et fugat matrem ignominiosus est et infelix |
| 27. | non cesses fili audire doctrinam nec ignores sermones scientiae |
| 28. | testis iniquus deridet iudicium et os impiorum devorat iniquitatem |
| 29. | parata sunt derisoribus iudicia et mallei percutientes stultorum corporibus |
| ← Proverbs (19/31) → |