← Proverbs (17/31) → |
1. | melior est buccella sicca cum gaudio quam domus plena victimis cum iurgio |
2. | servus sapiens dominabitur filiis stultis et inter fratres hereditatem dividet |
3. | sicut igne probatur argentum et aurum camino ita corda probat Dominus |
4. | malus oboedit linguae iniquae et fallax obtemperat labiis mendacibus |
5. | qui despicit pauperem exprobrat factori eius et qui in ruina laetatur alterius non erit inpunitus |
6. | corona senum filii filiorum et gloria filiorum patres sui |
7. | non decent stultum verba conposita nec principem labium mentiens |
8. | gemma gratissima expectatio praestolantis quocumque se verterit prudenter intellegit |
9. | qui celat delictum quaerit amicitias qui altero sermone repetit separat foederatos |
10. | plus proficit correptio apud prudentem quam centum plagae apud stultum |
11. | semper iurgia quaerit malus angelus autem crudelis mittetur contra eum |
12. | expedit magis ursae occurrere raptis fetibus quam fatuo confidenti sibi in stultitia sua |
13. | qui reddit mala pro bonis non recedet malum de domo eius |
14. | qui dimittit aquam caput est iurgiorum et antequam patiatur contumeliam iudicium deserit |
15. | et qui iustificat impium et qui condemnat iustum abominabilis est uterque apud Dominum |
16. | quid prodest habere divitias stultum cum sapientiam emere non possit |
17. | omni tempore diligit qui amicus est et frater in angustiis conprobatur |
18. | homo stultus plaudet manibus cum spoponderit pro amico suo |
19. | qui meditatur discordiam diligit rixas et qui exaltat ostium quaerit ruinam |
20. | qui perversi cordis est non inveniet bonum et qui vertit linguam incidet in malum |
21. | natus est stultus in ignominiam suam sed nec pater in fatuo laetabitur |
22. | animus gaudens aetatem floridam facit spiritus tristis exsiccat ossa |
23. | munera de sinu impius accipit ut pervertat semitas iudicii |
24. | in facie prudentis lucet sapientia oculi stultorum in finibus terrae |
25. | ira patris filius stultus et dolor matris quae genuit eum |
26. | non est bonum damnum inferre iusto nec percutere principem qui recta iudicat |
27. | qui moderatur sermones suos doctus et prudens est et pretiosi spiritus vir eruditus |
28. | stultus quoque si tacuerit sapiens putabitur et si conpresserit labia sua intellegens |
← Proverbs (17/31) → |