← Proverbs (16/31) → |
1. | hominis est animum praeparare et Dei gubernare linguam |
2. | omnes viae hominum patent oculis eius spirituum ponderator est Dominus |
3. | revela Domino opera tua et dirigentur cogitationes tuae |
4. | universa propter semet ipsum operatus est Dominus impium quoque ad diem malum |
5. | abominatio Domini omnis arrogans etiam si manus ad manum fuerit non erit innocens |
6. | misericordia et veritate redimitur iniquitas et in timore Domini declinatur a malo |
7. | cum placuerint Domino viae hominis inimicos quoque eius convertet ad pacem |
8. | melius est parum cum iustitia quam multi fructus cum iniquitate |
9. | cor hominis disponet viam suam sed Domini est dirigere gressus eius |
10. | divinatio in labiis regis in iudicio non errabit os eius |
11. | pondus et statera iudicia Domini sunt et opera eius omnes lapides sacculi |
12. | abominabiles regi qui agunt impie quoniam iustitia firmatur solium |
13. | voluntas regum labia iusta qui recta loquitur diligetur |
14. | indignatio regis nuntii mortis et vir sapiens placabit eam |
15. | in hilaritate vultus regis vita et clementia eius quasi imber serotinus |
16. | posside sapientiam quia auro melior est et adquire prudentiam quia pretiosior est argento |
17. | semita iustorum declinat mala custos animae suae servat viam suam |
18. | contritionem praecedit superbia et ante ruinam exaltatur spiritus |
19. | melius est humiliari cum mitibus quam dividere spolia cum superbis |
20. | eruditus in verbo repperiet bona et qui in Domino sperat beatus est |
21. | qui sapiens corde est appellabitur prudens et qui dulcis eloquio maiora percipiet |
22. | fons vitae eruditio possidentis doctrina stultorum fatuitas |
23. | cor sapientis erudiet os eius et labiis illius addet gratiam |
24. | favus mellis verba conposita dulcedo animae et sanitas ossuum |
25. | est via quae videtur homini recta et novissimum eius ducit ad mortem |
26. | anima laborantis laborat sibi quia conpulit eum os suum |
27. | vir impius fodit malum et in labiis eius ignis ardescit |
28. | homo perversus suscitat lites et verbosus separat principes |
29. | vir iniquus lactat amicum suum et ducit eum per viam non bonam |
30. | qui adtonitis oculis cogitat prava mordens labia sua perficit malum |
31. | corona dignitatis senectus in viis iustitiae repperietur |
32. | melior est patiens viro forte et qui dominatur animo suo expugnatore urbium |
33. | sortes mittuntur in sinu sed a Domino temperantur |
← Proverbs (16/31) → |