← Proverbs (10/31) → |
1. | parabolae Salomonis filius sapiens laetificat patrem filius vero stultus maestitia est matris suae |
2. | non proderunt thesauri impietatis iustitia vero liberabit a morte |
3. | non adfliget Dominus fame animam iusti et insidias impiorum subvertet |
4. | egestatem operata est manus remissa manus autem fortium divitias parat |
5. | qui congregat in messe filius sapiens est qui autem stertit aestate filius confusionis |
6. | benedictio super caput iusti os autem impiorum operit iniquitatem |
7. | memoria iusti cum laudibus et nomen impiorum putrescet |
8. | sapiens corde praecepta suscipiet stultus caeditur labiis |
9. | qui ambulat simpliciter ambulat confidenter qui autem depravat vias suas manifestus erit |
10. | qui annuit oculo dabit dolorem stultus labiis verberabitur |
11. | vena vitae os iusti et os impiorum operiet iniquitatem |
12. | odium suscitat rixas et universa delicta operit caritas |
13. | in labiis sapientis invenietur sapientia et virga in dorso eius qui indiget corde |
14. | sapientes abscondunt scientiam os autem stulti confusioni proximum est |
15. | substantia divitis urbs fortitudinis eius pavor pauperum egestas eorum |
16. | opus iusti ad vitam fructus impii ad peccatum |
17. | via vitae custodienti disciplinam qui autem increpationes relinquit errat |
18. | abscondunt odium labia mendacia qui profert contumeliam insipiens est |
19. | in multiloquio peccatum non deerit qui autem moderatur labia sua prudentissimus est |
20. | argentum electum lingua iusti cor impiorum pro nihilo |
21. | labia iusti erudiunt plurimos qui autem indocti sunt in cordis egestate morientur |
22. | benedictio Domini divites facit nec sociabitur ei adflictio |
23. | quasi per risum stultus operatur scelus sapientia autem est viro prudentia |
24. | quod timet impius veniet super eum desiderium suum iustis dabitur |
25. | quasi tempestas transiens non erit impius iustus autem quasi fundamentum sempiternum |
26. | sicut acetum dentibus et fumus oculis sic piger his qui miserunt eum |
27. | timor Domini adponet dies et anni impiorum breviabuntur |
28. | expectatio iustorum laetitia spes autem impiorum peribit |
29. | fortitudo simplicis via Domini et pavor his qui operantur malum |
30. | iustus in aeternum non commovebitur impii autem non habitabunt in terram |
31. | os iusti parturiet sapientiam lingua pravorum peribit |
32. | labia iusti considerant placita et os impiorum perversa |
← Proverbs (10/31) → |