Proverbs (1/31) → |
1. | parabolae Salomonis filii David regis Israhel |
2. | ad sciendam sapientiam et disciplinam |
3. | ad intellegenda verba prudentiae et suscipiendam eruditionem doctrinae iustitiam et iudicium et aequitatem |
4. | ut detur parvulis astutia adulescenti scientia et intellectus |
5. | audiens sapiens sapientior erit et intellegens gubernacula possidebit |
6. | animadvertet parabolam et interpretationem verba sapientium et enigmata eorum |
7. | timor Domini principium scientiae sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt |
8. | audi fili mi disciplinam patris tui et ne dimittas legem matris tuae |
9. | ut addatur gratia capiti tuo et torques collo tuo |
10. | fili mi si te lactaverint peccatores ne adquiescas |
11. | si dixerint veni nobiscum insidiemur sanguini abscondamus tendiculas contra insontem frustra |
12. | degluttiamus eum sicut infernus viventem et integrum quasi descendentem in lacum |
13. | omnem pretiosam substantiam repperiemus implebimus domos nostras spoliis |
14. | sortem mitte nobiscum marsuppium unum sit omnium nostrum |
15. | fili mi ne ambules cum eis prohibe pedem tuum a semitis eorum |
16. | pedes enim illorum ad malum currunt et festinant ut effundant sanguinem |
17. | frustra autem iacitur rete ante oculos pinnatorum |
18. | ipsique contra sanguinem suum insidiantur et moliuntur fraudes contra animas suas |
19. | sic semitae omnis avari animas possidentium rapiunt |
20. | sapientia foris praedicat in plateis dat vocem suam |
21. | in capite turbarum clamitat in foribus portarum urbis profert verba sua dicens |
22. | usquequo parvuli diligitis infantiam et stulti ea quae sibi sunt noxia cupiunt et inprudentes odibunt scientiam |
23. | convertimini ad correptionem meam en proferam vobis spiritum meum et ostendam verba mea |
24. | quia vocavi et rennuistis extendi manum meam et non fuit qui aspiceret |
25. | despexistis omne consilium meum et increpationes meas neglexistis |
26. | ego quoque in interitu vestro ridebo et subsannabo cum vobis quod timebatis advenerit |
27. | cum inruerit repentina calamitas et interitus quasi tempestas ingruerit quando venerit super vos tribulatio et angustia |
28. | tunc invocabunt me et non exaudiam mane consurgent et non invenient me |
29. | eo quod exosam habuerint disciplinam et timorem Domini non susceperint |
30. | nec adquieverint consilio meo et detraxerint universae correptioni meae |
31. | comedent igitur fructus viae suae suisque consiliis saturabuntur |
32. | aversio parvulorum interficiet eos et prosperitas stultorum perdet illos |
33. | qui autem me audierit absque terrore requiescet et abundantia perfruetur malorum timore sublato |
Proverbs (1/31) → |