← Philippians (3/4) → |
1. | de cetero fratres mei gaudete in Domino eadem vobis scribere mihi quidem non pigrum vobis autem necessarium |
2. | videte canes videte malos operarios videte concisionem |
3. | nos enim sumus circumcisio qui spiritu Deo servimus et gloriamur in Christo Iesu et non in carne fiduciam habentes |
4. | quamquam ego habeam confidentiam et in carne si quis alius videtur confidere in carne ego magis |
5. | circumcisus octava die ex genere Israhel de tribu Beniamin Hebraeus ex Hebraeis secundum legem Pharisaeus |
6. | secundum aemulationem persequens ecclesiam Dei secundum iustitiam quae in lege est conversatus sine querella |
7. | sed quae mihi fuerunt lucra haec arbitratus sum propter Christum detrimenta |
8. | verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Iesu Christi Domini mei propter quem omnia detrimentum feci et arbitror ut stercora ut Christum lucri faciam |
9. | et inveniar in illo non habens meam iustitiam quae ex lege est sed illam quae ex fide est Christi quae ex Deo est iustitia in fide |
10. | ad agnoscendum illum et virtutem resurrectionis eius et societatem passionum illius configuratus morti eius |
11. | si quo modo occurram ad resurrectionem quae est ex mortuis |
12. | non quod iam acceperim aut iam perfectus sim sequor autem si conprehendam in quo et conprehensus sum a Christo Iesu |
13. | fratres ego me non arbitror conprehendisse unum autem quae quidem retro sunt obliviscens ad ea vero quae sunt in priora extendens me |
14. | ad destinatum persequor ad bravium supernae vocationis Dei in Christo Iesu |
15. | quicumque ergo perfecti hoc sentiamus et si quid aliter sapitis et hoc vobis Deus revelabit |
16. | verumtamen ad quod pervenimus ut idem sapiamus et in eadem permaneamus regula |
17. | imitatores mei estote fratres et observate eos qui ita ambulant sicut habetis formam nos |
18. | multi enim ambulant quos saepe dicebam vobis nunc autem et flens dico inimicos crucis Christi |
19. | quorum finis interitus quorum deus venter et gloria in confusione ipsorum qui terrena sapiunt |
20. | nostra autem conversatio in caelis est unde etiam salvatorem expectamus Dominum Iesum Christum |
21. | qui reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae secundum operationem qua possit etiam subicere sibi omnia |
← Philippians (3/4) → |